Plinius Maior, Naturalis Historia
Ægyptus et perseam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subnascente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum amygdalæ putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate ac mollitia et, quamvis blandiatur prædulcis suavitas, innocuum . materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem gratia, quamquam fideli, materiæ ex arbore quam balanum appellavimus, magna ex parte contortæ ; navalis itaque tantum est. at e diverso cuci in magno honore, palmæ similis , quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quæ manum inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmæque duritiæ, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiæ et ob id Persis gratissima. nec minus spina celebratur in eadem gente duntaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. candidæ facile putrescunt . aculei spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria perficiunt gallæ vice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis . manat et cummis ex ea. sed præcipua utilitas quod cæsa anno tertio resurgit. circa Thebas hæc, ubi et que???cus et persea et oliva, CCC a Nilo so stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
