Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 9

Vicina est Bactriana, in qua bdellium laudatissimum . arbor nigra, magnitudine oleæ, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quæ cummi. alii brochon appellant, alii malacham , alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidæ simile ceræ, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Arabia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex Media advectum. fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti—ita vocatur arbor æmulo cummi —, sed deprehenduntur semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, præterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. pretium sincero in libras $X$ III. Gentes supra dictas Persis attingit. Rubro mari, quod ibi Persicum vocavimus, longe in terrain æstus agente, mira arborum natura. namque erosæ sale, invectis derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexæ steriles arenas spectantur. eædem mari adveniente fluctibus pulsatæ resistunt inmobiles; quin et pleno æstu operiuntur totæ, adparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali. magnitudo miranda est, species similis unedoni, pomum amygdalis extra, intus contortis nucleis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑