Plinius Maior, Naturalis Historia
Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera, alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus, nonnumquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso fluminum cursu. præcedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiæ excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi, per quem meet, exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis, fluctuante in stagnantibus, furente contra solida. itaque et sine motu sæpe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam, sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quæ sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum mihi est Alpes Appenninumque sæpius tremuisse. et autumno ac vere terræ crebrius moventur, sicut fulmina. ideo Galliæ et Ægyptus minime quatiuntur, quoniam hic æstatis causa obstat, illic hiemis. item noctu sæpius quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem circa meridiem. fiunt et solis lunæque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur, præcipue vero cum sequitur imbres æstus imbresve æstum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
