Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 9, cap. 8

Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus , ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio pæne in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturæ, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quæ causa præcipue velocitatem eorum ostendit . nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecutipiscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent. vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense æstivo tempore, interim et binos. nutriunt uberibus, sicut ballæna, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate. adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum præcisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa. lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillæ . pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari. Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicæ arti, mulcetur symphoniæ cantu, set præcipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena præterit vela. Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteol os in ludum litterariumitantem , cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine sæpius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res Mæcenatis et Fabiani et Flavi Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus , ex imo advolabat pastusque e manu præbebat ascensuro dorsum, pinnæ aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum æquor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, done morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et mærenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit. alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diarruti simili modo ex hominum manu vescens præbensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a Flaviano proconsule Africæ et sopitus, ut apparuit , odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriæ potestatum in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem eius conpulerunt. ante hæc similia de puero in laso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio præfecit, amorem ilium numinis propitii fuisse interpretatus . in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem, cum repentinæ procellæ fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse . hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. quæ faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicæ artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quæstus , eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Tænarum in litus pervectum. Est provinciæ Narbonensis et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata æstus reciprocatione . qua de causa prætendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt , quod vicino gurgite efficitur , locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant. quod ubi animadvertere piscantes — concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida — totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonemin spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonum flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare properant. apparet acies, quæ protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnæ. opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad præsens contenti cibos in victoriam differunt. opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. sed enixioris operæ quam in unius diei præmiuni conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e vino satiantur. Quæ de eodem genere piscandi in Iasio sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati præsto sint partesque e manibus accipiant et suum quæque cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a rege Cariæ alligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitude mæstitia quadam, quæ posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑