Plinius Maior, Naturalis Historia
In Thessalia autem Orchomenus, Minyius antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax, Palamna, fons Hyperia, oppida Pheræ, quarum a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebæ Thessalæ, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pagasa , idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis Nymphæus, quodam topiario naturæ opere spectabilis, Buzygæus, Donacoessa, Bromiæus, Daphusa, Chimarone, Athamas, Stephane. in Thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad occasum vergentes, ad ortus Pelius, omnes theatrali modo inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thessaliæ Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus, fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Penius , ortus iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii navigabilis. in eo cursu Tempe vocant, V??? passuum longitudine et ferme sesquiiugeri latitudine, ultra visum hominis attollentibus se dextra lævaque leniter convexis iugis, intus silva late viridante, ac labitur Penius viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu . accipit amnem Horcon nec recipit, sed olei modo supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
