Plinius Maior, Naturalis Historia
Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e virenti genere et, cum primum reperta est, prælatæ omnibus. accidit in Arabiæ insula, quæ Cytis vocabatur, in quam devenerant Trogodytæ prædones fame et tempestate fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruerent topazon. hæc Archelai sententia est. Iuba Topazum insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse dicit; nebulosam et ideo quæsitam sæpius navigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum lingua significationem habere quærendi. ex hac primum inportatam Berenicæ reginæ, quæ fuit mater sequentis Ptolemæi, ab Philone præfecto; regi mire placuisse et inde factam statuam Arsinoæ Ptolemæi uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod Arsinoeum cognominabatur . recentissimi auctores et circa Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sentit , ceteræ Naxio et cotibus poliuntur. hæc et usu atteritur . Comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callaina, e viridi pallens. nascitur post aversa Indiæ apud incolas Caucasi montis, Hyrcanos, Sacas, Dahas, amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sincerior præstantiorque multo in Carmania, utrobique autem in rupibus inviis et gelidis, oculi figura extuberans leviterque adhærescens nec ut adnata petris, sed ut adposita. quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos tædet, simul et periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. hoc vectigal, hoc gestamen in cervice, digitis gratissimum norunt, hinc census, hæc gloria a pueritia deiectum numerum prædicantium; in quo varia fortuna quidam ictu primo cepere præclaras, multi ad senectam nullas. et venatus quidem callainis talis est. sectura inde formantur, alias faciles. optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat. inclusæ decorantur auro, aurumque nullæ magis decent. quæ sunt earum pulchriores , oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, viliores constantius repræsentant, neque est imitabilior alia mendacio vitri. sunt qui in Arabia inveniri eas dicant in nidis avium, quas melancoryphos vocant. Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris turbæ prasius, cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis. præfertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, sed hæc paulum declinantem a topazo in aurum. huic et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri quidem et creberrime. — India et has generat et nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare, fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticæ flumine nasci. est autem color fumidæ topazi aut aliquando melleæ. Iuba in Æthiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem Nilum vocamus, et inde nomen trahere.— non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvæ nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum custodia quodamque innato contra pericula medicamine.— Viret et sæpe tralucet iaspis, etiam victa multis antiquitatis gloriam retinens. plurimæ ferunt eam gentes, smaragdo similem Indi, Cypros duram glaucoque pingui, Persæ aëri similem, quæ ob id vocatur aërizusa; talis et Caspia est. cærulea est circa Thermodontem amnem, in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura cærulea , tristis atque non refulgens. Amisos Indicæ similem mittit, Calchedon turbidam. sed minus refert nationes quam bonitates distinguere. optima quæ purpuræ aliquid habet, secunda quæ rosæ, tertia quæ smaragdi. singulis Græci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria, cælo autumnali matutino similis; hæc erit illa, quæ aërizusa dicitur. [similis est et sardæ, imitata et violas]. non minus multæ species reliquæ sunt, sed omnes in vitium cæruleæ, ut crystallo similis aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem præstantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte nec præter margines quicquam auro amplectente. vitium in iis est et brevis nitor nec longe splendescens et sal et quæ ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemmarum nomine his tantum dato [quoniam optime signent].
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
