Plinius Maior, Naturalis Historia
hunc aliqui lapidem alabastriten vocant, quem cavant et ad vasa unguentaria, quoniam optume servare incorrupta dicatur. idem et ustus emplastris convenit. nascitur circa Thebas Ægyptias et Damascum Syriæ. hic ceteris candidior, probatissimus vero in Carmania, mox in India, iam quidem et in Syria Asiaque, vilissimus autem et sine ullo nitore in Cappadocia. probantur quam maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralucidi . vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid simile vitro est. Paulum distare ab eo in unguentorum fide multi existimant lygdinos, in Paro repertos amplitudine qua lances craterasque non excedant, antea ex Arabia tantum advehi solitos, candoris eximii. magnus et duobus contrariæ inter se naturæ honos, corallitico in Asia reperto mensuræ non ultra bina cubita, candore proximo ebori et quadam similitudine. e diverso niger est Alabandicus terræ suæ nomine, quamquam et Mileti nascens, ad purpuram tamen magis aspectu declinante. idem liquatur igni funditurque ad usum vitri. Thebaicus lapis interstinctus aureis guttis invenitur in Africæ parte Ægypto adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitate naturali conveniens, circa Syenen vero Thebaidis syenites, quem antea pyrrhopoecilon vocabant. Trabes ex eo fecere reges quodam certamine, obeliscos vocantes Solis numini sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et ita significatur nomine Ægyptio. primus omnium id instituit Mespheres, qui regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum inscriptum in eo, etenim scalpturæ illæ effigiesque quas videmus Ægyptiæ sunt litteræ. postea et alii excidere reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, Rhamsesis autem, quo regnante Ilium captum est, CXXXX cubitorum. idem ..... digressis inde, ubi fuit Mnevidis regia, posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum, sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
