Plinius Maior, Naturalis Historia
Nunc celebres in ea arte quam maxima brevitate percurram, neque enim instituti operis est talis executio; itaque quosdam vel in transcursu et in aliorum mentione obiter nominasse satis erit, exceptis operum claritatibus quæ et ipsa conveniet attingi, sive exstant sive intercidere. Non constat sibi in hac parte Græcorum diligentia multas post olympiadas celebrando pictores quam statuarios ac toreutas, primumque olympiade LXXXX, cum et Phidian ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque Athenis ab eo pictum, præterea in confesso sit LXXX tertia fuisse fratrem eius Panænum, qui clipeum intus pinxit Elide Minervæ, quam fecerat Colotes, discipulus Phidiæ et ei in faciendo love Olympio adiutor. quid? quod in confesso perinde est Bularchi pictoris tabulam, in qua erat Magnetum proelium, a Candaule, rege Lydiæ Heraclidarum novissimo, qui et Myrsilus vocitatus est, repensam auro? tanta iam dignatio picturæ erat. circa Romuli id ætatem accident necesse est, etenim duode- vicensima olympiade interiit Candaules aut, ut quidam tradunt , eodem anno quo Romulus, nisi fallor, manifesta iam tunc claritate artis, adeo absolutione. quod si recipi necesse est, simul apparet multo vetustiora principia eosque, qui monochromatis pinxerint, quorum ætas non traditur, aliquanto ante fuisse, Hygiænontem, Dinian, Charmadan et, qui primus in pictura marem a femina discreverit, Eumarum Atheniensem, figuras omnes imitari ausum, quique inventa eius excoluerit, Cimonem Cleonæum. hic catagrapha invenit, hoc est obliquas imagines, et varie formare voltus, respicientes suspicientesve vel despicientes; articulis membra distinxit, venas protulit, præterque in vestibus rugas et sinus invenit. Panænus quidem frater Phidiæ etiam proelium Atheniensium adversus Persas apud Marathona factum pinxit. adeo iam colorum usus increbruerat adeoque ars perfecta erat, ut in eo proelio iconicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem, Callimachum, Cynægirum, barbarorum Datim, Artaphernen.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
