Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 34, cap. 8

Signis, quæ vocant Corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo iudicio in altercatione neganti ei, ænigmata se intellegere, respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et paulo ante C. Cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitæ statuæ, ex quibus duæ ante Martis Ultoris ædem dicatæ sunt, totidem ante regiam. Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitude nobilitata est, ante omnes tamen Phidias Atheniensis love Olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex ære signa fecit. floruit autem olympiade LXXXIII, circiter ccc urbis nostræ annum, quo eodem tempore æmuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes, Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades, Callon, Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron, Pythagoras, Scopas, Perellus. ex iis Polyclitus discipulos habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phrynonem, Dinonem, Athenodorum, Demean Clitorium, Myron Lycium. LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canachus, Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leuchares, Hypatodorus ; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Ætion, Therimachus . CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, item Lysistratus frater eius, Sthennis, Euphron, Eucles, Sostratus, Ion, Silanion—in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden—; CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephisodotus, Timarchus, Pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus olympiade CLVI revixit, cum fuere longe quidem infra prædictos, probati tamen, Antæus, Callistratus, Polycles Athenæus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles. Ita distinctis celeberrimorum ætatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis ætatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quæ cum in templo Dianæ Ephesiæ dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui præsentes erant, iudicio , cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. hæc est Polycliti, proxima ab ea Phidiæ, tertia Cresilæ, quarta Cydonis, quinta Phradmonis. Phidias præter Iovem Olympium, quem nemo æmulatur , fecit ex ebore æque Minervam Athenis, quæ est in Parthenone stans, ex ære vero præter Amazonem supra dictam Minervam tam eximiæ pulchritudinis, ut formæ cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam Minervam, quam Romæ Paulus Æmilius ad ædem Fortunæ Huiusce Diei dicavit, item duo signa, quæ Catulus in eadem æde, palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur. Polyclitus Sicyonius, Hageladæ discipulus, diadumenum fecit molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui vocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris atrio—hoc opere nullum absolutius plerique iudicant—; item Mercurium, qui fuit Lysimacheæ, Herculem, qui Romæ, hagetera arma sumentem, Artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse , quadrata tamen esse ea ait Varro et pæne ad exemplum. Myronem Eleutheris natum, Hageladæ et ipsum discipulum , bucula maxime nobilitavit celebratis versibus laudata , quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem et discobolon et Perseum et pristas et Satyrum admirantem tibias et Minervam, Delphicos pentathlos, pancratiastas, Herculem, qui est apud circum maximum in æde Pompei Magni. fecisse et cicadæ monumentum ac locustæ carminibus suis Erinna significat . fecit et Apollinem, quem ab triumviro Antonio sublatum restituit Ephesiis divus Augustus admonitus in quiete. primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in arte quam Polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse , capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset. Vicit eum Pythagoras Reginus ex Italia pancratiaste Delphis posito; eodem vicit et Leontiscum. fecit et stadiodromon Astylon, qui Olympiæ ostenditur, et Libyn, puerum tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum, Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes videntur, item Apollinem serpentemque eius sagittis configi, citharoedum, qui Dicæus appellatus est, quod, cum Thebæ ab Alexandro caperentur, aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic primus nervos et venas expressit capillumque diligentius. —Fuit et alius Pythagoras Samius, initio pictor, cuius signa ad ædem Fortunæ Huiusce Diei septem nuda et senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque indiscreta similis fuisse traditur, Regini autem discipulus et filius sororis fuisse Sostratus. Lysippum Sicyonium Duris negat ullius fuisse discipulum , sed primo ærarium fabrum audendi rationem cepisse pictoris Eupompi responso. eum enim interrogatum , quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimæ artis, inter quæ destringentem se, queen M. Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi. non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adamatum , reposuerit. nobilitatur Lysippus et temulenta tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit Nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretiosiorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum hæserat, remanentibus. idem fecit Hephæstionem, Alexandri Magni amicum, quem quidam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item Alexandri venationem, quæ Delphis sacrata est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum eius images summa omnium similitudine expressit; hanc Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. fecit et quadrigas multorum generum. statuariæ arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quæ proceritas signorum maior videretur. non habet Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit nova intactaque ratione quadratas veterum staturas permutando , vulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales viderentur esse. propriæ huius videntur esse argutiæ operum custoditæ in minimis quoque rebus. Filios et discipulos reliquit laudatos artifices Laippum, Boëdan, sed ante omnes Euthycraten. quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. itaque optume expressit Herculem Delphis et Alexandrum Thespiis venatorem et proelium equestre, simulacrum ipsum Trophoni ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis, canes venantium.—Huius porro discipulus fuit Tisicrates , et ipse Sicyonius, sed Lysippi sectæ propior, ut vix discernantur complura signa, ceu senex Thebanus et Demetrius rex, Peucestes, Alexandri Magni servator, dignus tanta gloria. Artifices, qui compositis voluminibus condidere hæc, miris laudibus celebrant Telephanen Phocæum, ignotum alias, quoniam .... Thessaliæ habitaverit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum æquatur Poly-o clito, Myroni, Pythagoræ. laudant eius Larisam et Spintharum pentathlum et Apollinem. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque Darei officinis dediderit, existimant. Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex ære pulcherrima opera: Proserpinæ raptu, item catagusam et Liberum patrem, Ebrietatem nobilemque una Satyrum, queer Græci periboëton cognominant , et signa, quæ ante Felicitatis ædem fuere, Veneremque , quæ ipsa ædis incendio cremata est Claudii principatu, marmoreæ illi suæ per terras inclutæ parem, item stephanusam, pseliumenen,. Oporan, Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas quos a Xerxe Persarum rege captos victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Alexander . fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertæ comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimentia , flentismatronæ et meretricis gaudentis. hanc putant Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et benignitas eius; Calamidis enim quadrigæ aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine æmulo expressis; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, Alcumena nullius est nobilior. Alcamenes, Phidiæ discipulus, et marmorea fecit, sed æreum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at Polycliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates Leæna laudatur. scortum hæc, lyræ cantu familiaris Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt.—Bryaxis Æsculapium et Seleucum fecit, Boëdas adorantem, Baton Apollinem et lunonem, qui sunt Romæ in Concordiæ temple, Cresilas volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animæ, et Olympium Periclen dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores fecit. Cephisodorus Minervam mirabilem in portu Atheniensium et aram ad templum Iovis, Servatoris in eodem portu, cui paucacomparantur, Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur, in Didymæo Æginetica æris temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita vertebrate dente utrisque in partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celetizontas pueros, Chæreas Alexandrum Magnum et Philippum patrem eiusfecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem volneratam , Demetrius Lysimachen, quæ sacerdos Minervæ fruit LXIIII annis, idem et Minervam, quæ myctica appellatur —dracones in Gorgone eius ad ictus citharæ tinnitu resonant—; idem equitem Simonem, qui primus de equitatu scripsit. Dædalus et ipse inter fictores laudatus , pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes Protesilaum et Pythodemum luctatorem.—Euphranoris Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator Helenæ et tamen Achillis interfector. huius est Minerya, Romæ quæ dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papavera teens, item Latona puerpera Apollinem et Dianam infantes sustinens in æde Concordiæ. fecit et quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem et Græciam, utrasque colossæas, mulierem admirantem et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis; Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere.—Hegiæ Minerva Pyrrhusque rex laudatur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante ædem Iovis Tonantis, Hagesiæ in Pario colonia Hercules, Isidoti buthytes.—Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum præceptore puerum sufflantem languidos ignes et Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per vestem puero, Autolycum pancratii victorem, propter quem Xenophon symposium scripsit, Iovemque ilium Tonantem in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem dia-o dematum, Lyciscum mangonem, puerum subdolæ ac fucatæ vernilitatis, Lycius et ipsepuerum suffitorem.—Menæchmi vitulus genu premitur replicata cervice. ipse Menæchmus scripsit de sua arte.—Naucydes Mercurio et discobolo et immolante arietem censetur, Naucerus luctatore anhelante , Niceratus Æsculapio et Hygia, qui sunt in Concordiæ templo Romæ.—Pyromachi quadriga ab Alcihiade regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus Hygiam et Minervam, Phanis, Lysippi discipulus, epithyusan .—Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; Periclis Olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque oris pleni spirit accendens. Silanion Apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cuuctos diligentissimnum artis et iniquunm sui itdiciim, crebro prefecta signa frangentem, dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum cognominatum—hoc in co expressit, nee hominem ex ære fecit, sed iractiltliail—et Achillem nollilem, item epistaten exercellteni atlilelas; Stlougylion Amazoinem, quam ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id i comitatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, quem amando Brttius Pitilippieiisis cogiiomine suo inlustravit .—Theodorus, -qui labyrinthum fecit Sami, ipse se ex ære fudit. præter Simiiltudinis mirabilem famam magna suptilitate celelbratir: dextra limam tenet, læva tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Præneste parvitatis ut miraculum: pictam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca.—Xenocrates, Tisicratis discipulus, ut alii, Euthycratis, vicit utrosque copia signorum. et de sua arte composuit volumina. Plures artifices fecere Attali et Eumenis adversus Gallos proelia, Isigonus, Pyromachus, Stratonicus, Antigonus , qui volumina condidit de sua arte. Boëthi, quamquam argento melioris, infans eximium anserem strangulat. atque ex omnibus, quæ rettuli, clarissima quæque in urbe iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo Pacis aliisque eius operibus, violentia Neronis in urbem convecta et in sellariis domus aureæ disposita. Præterea sunt æqualitate celebrati artifices, sed nullis operum suorum præcipui: Ariston, qui et argentum cælare solitus est, Callides, Ctesias, Cantharus Sicyonius, Diodorus, Critiæ discipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus et Hecatæus, argenti cælatores, Lesbocles, Prodorus, Pythodicus, Polygnotus, idem pictor e nobilissimis, item e cælatoribus Stratonicus, Scymnus Critiæ discipulus. Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt , ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas philosophos, Apellas et adornantes se feminas, Antignotus et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, Antimachus, Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus et luctatores bigasque cum auriga, philosophos, anus, Seleucum regem. habet gratiam suam huius quoque doryphorus.—Cephisodoti duo fuere: prioris est Mercurius Liberum patrem in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata —persona in incerto est—; sequens philosophos fecit. Colotes, qui cum Phidia Iovem Olympium fecerat, philosophos , item Cleon et Cenchramis et Callicles et Cepis, Chalcosthenes et comoedos et athletas, Daippus perixyo- menon, Daiphron et Damocritus et Dæmon philosophos. —Epigonus omnia fere prædicta imitatus præcessit in tubicine et matri interfectæ infante miserabiliter blandiente . Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digitis computans.—Micon athletis spectatur, Menogenes quadrigis.—Nec minus Niceratus omnia, quæ ceteri, adgressus repræsentavit Alcibiaden lampadumque accensu matrem eius Demaraten sacrificantem.—Tisicratis bigæ Piston mulierem inposuit, idem fecit Martem et Mercurium , qui sunt in Concordiæ templo Romæ. Perillum nemo laudet sæviorem Phalaride tyranno, cui taurum fecit mugitus inclusi hominis pollicitus igni subdito et primus expertus cruciatum eum iustiore sævitia. hue a simulacris deorum hominumque devocaverat humanissimam artem. ideo tot conditores eius laboraverant, ut ex ea tormenta fierent! itaque una de causa servantur opera eius, ut quisquis illa videat, oderit manus.—Sthennis Cererem, Iovem, Minervam fecit, qui sunt Romæ in Concordiæ templo, idem flentes matronas et adorantes sacrificantesque . Simon canem et sagittarium fecit, Stratonicus cælator ille philosophos, copas uterque; athletas autem et armatos et venatores sacrificantesque Baton, Euchir, Glaucides, Heliodorus, Hicanus, Iophon, Lyson, Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus, Pythocritus , Protogenes, idem pictor e clarissimis, ut dicemus, Patrocles, Pollis, Posidonius, qui et argentum cælavit nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus, Philon, Symenus , Timotheus, Theomnestus, Timarchides, Timon, Tisias , Thrason. Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator, sui nec fine habentis diligentiæ, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili exemplo adhibendi et curæ modum. huius sunt saltantes Lacænæ, emendatum opus, sed in quo gratiam omanem diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tradunt . non ære captus nec arte, unam tantum Zenonis statuam Cypria expeditione non vendidit Cato, sed quia philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam insigne exemplum. In mentione statuarum est et una non prætereunda, quamquam auctoris incerti, iuxta rostra, Herculis tunicati, sola eo habitu Romæ, torva face sentiensque suprema tunicæ. in hac tres sunt tituli: L. Luculli imperatoris de manubiis, alter: pupillum Luculli filium ex S. C. dedicasse, tertius: T. Septimium Sabinum æd. cur. ex privato in publicum restituisse. tot certaminum tantæque dignationis simulacrum id fruit. Nunc prævertemur ad differentias æris et mixturas . in Cyprio [coronarium et regulare est utrumque ductile] coronarium tenuatur in lamnas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum præbet, idemque in uncias additis auri scripulis senis prætenui pyropi brattea ignescit. regulare et in allis fit metallis, itemque caldarium. differentia quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium est. sed et in ceteris metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius purgatis igni vitiis excoctisque regulare est.—In reliquis generibus palma Campano perhibetur, utensilibus vasis probatissimo. pluribus fit hoc modis. namque Capuæ liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque roboreo cribro perfusum aqua frigida ac sæpius simili modo coquitur, novissime additis plumbi argentarii Hispaniensis denis libris in centenas æris. ita lentescit coloremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus æris adfectant oleo ac sale. fit Campano simile in multis partibus Italiæ provinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea res differentiæ adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. præterea semel recoquunt, quod sæpius fecisse bonitati plurimum confert.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑