Plinius Maior, Naturalis Historia
psoras tollit rara decocta in heminis v aquæ marinæ; excoqui debet, donec sit lentitudo mellis.—Fit in maria alcyoneum appellatum, e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo vel quadam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum, spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et fere algæ, tertium candidioris vermiculi, quartum pumcosius , spongeæ putri simile. pæne purpureum quod optimum; hoc et Milesium vocatur. quo candidius autem, hoc minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, purgent . usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino et sulpuris II obolis. alcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices.—Andreas ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus thynni adipe recenti. Oris ulcera menarum muria et capitum cinis cum melle sanat. strumas pungi piscis eius, qui rana in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non volneret, prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur. eadem vis est pastinacæ radio et lepori marino inposito ita, ut celeriter removeatur, echini testis contusis et ex aceto inlitis, item scolopendræ marinæ e melle, cancro fluviatili contrito vel combusto ex melle. mirifice prosunt et sæpiæ ossa cum axungia vetere contusa et inlita. sic et ad parotidas utuntur, et sauri piscis marini iocineribus , quin et testis cadi salsamentarii tusis cum axungia vetere, muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. —Rigor cervicis mollitur et marinis, qui pediculi vocantur , drachma pota, castoreo poto cum pipere ex mulso mixto, ranis decoctis ex oleo et sale, ut sorbeatur sucus. sic et opisthotono medentur et tetano, spasticis vero pipere adiecto.—Anginas menarum salsarum e capitibus cinis ex melle inlitus abolet, ranarum decoctarum aceto sucus; hic et contra tonsillas prodest. cancri fluviatiles triti singuli in hemina aquæ anginis medentur gargarizati , aut e vino et calida aqua poti. uvæ medetur garum coclearibus subditum. vocem siluri recentes salsive in cibo sumpti adiuvant. Vomitiones mulli inveterati tritique in potione concitant.—Suspiriosis castorea cum Hammoniaci exigua portione ex aceto mulso ieiunis utilissima potu. eadem potio spasmos stomachi sedat ex aceto mulso caldo.— Tussim sanare dicuntur piscium modo e iure decoctæ in patinis ranæ. suspensæ autem pedibus, cum destillaverit in patinas saliva earum, exinterari iubentur abiectisque interaneis condiri. est rana parva arborem scandens atque ex ea vociferans; in huius os si quis expuat iosamque dimittat, tussi liberari narratur. præcipiunt et cocleæ crudæ carnem tritam bibere ex aqua caldam tussi cruenta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
