Plinius Maior, Naturalis Historia
nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis spartariæ cetariis—sociorum id appellatur—, singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. nee liquor ullus pæne præter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Mauretania Bæticæque etiam Carteia ex oceano intrantes capiunt , ad nihil aliud utiles. laudantur et Clazomenæ garo Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii, iam vero et Delmatia.— Vitium huius est allex atque inperfecta nec colata fæx. coepit tamen et privatim ex inutili pisciculo minimoque confici. apuam nostri, aphyen Græci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascatur. Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. transiit deinde in luxuriam, creveruntque genera ad infinitum , sicuti garun ad colorem mulsi veteris adeoque suavitatem dilutum, ut bibi possit. aliud vero est castimoniarum superstitioni etiam sacrisque ludæis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus. sic allex pervenit ad ostreas, echinos, urticas maris, mullorum iocinera , innumerisque generibus ad sapores gulæ coepit sal tabescere. Hæc obiter indicata sint desideriis vitæ. et ipsa tamen non nullius usus in medendo. namque et allece scabies pecoris sanlatur infusa per cutem incisam, et contra canis morsus draconisve marini prodest, in linteolis autem concerptis inponitur, et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. contra canum quoque morsus prodest maximeque crocodili et ulceribus, quæ serpunt, aut sordidis. oris quoque et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, dysintericis utilis, etiam si nome intestina corripiat, ischiadicis , coeliacis veteribus infunditur. fotu quoque apud mediterraneos aquæ marinæ vicem pensat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
