Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 30, cap. 8

Murino fimo contra calculos inlinere ventrem prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat. hæc caro ad hunc modum occisi stillicidium vesicæ emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriæ morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis III tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die II, tertio die I, ut stillicidium urinæ emendent, testarum vero inanium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi [vel si quis ut locusta edit], lapillos, qui in gallinaceorum vesica aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam vel, si recens sit, tostam, fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicæ, similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus III, e nido hirundinum glæbam dilutam aqua calida, ossifragi ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum vel ipsius discoctæ ius. turdos quoque edisse cum bacis myrti prodest urinæ, cicadas tostas in patellis, milipedam oniscon bibisse et in vesicæ doloribus decoctum agninorum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum. Sedis vitiis efficacissima sunt oesypum—quidam adiciunt pompholygem et rosaceum—, canini capitis cinis, senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi canini candidi cum rosaceo—aiunt inventum Æsculapii esse eodemque et verrucas efficacissime tolli—, murini fimi cinis, adeps cygni, adeps bovæ. procidentia ibi sucus coclearum punctis evocatus inlita repellit. adtritis medetur cinis muris silvatici cum melle, fel irenacei cum vespertilionis cerebro et canino lacte, adeps anserinus cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum cum melle, condylomatis privatim araneus dempto capite pedibusque infricatus, ne acria perurant, adeps anserinus cum cera Punica, cerussa, rosaceo, adeps cygni. hic et hæmorroidas sanare dicitur. ischiadicis cocleas crudas tritas cum vino Ammineo et pipere potu prodesse dicunt, lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite; sic et stelionem adiectis huic papaveris nigri obolis III; ruptis, convulsis fel ovium cum lacte mulierum. verendorum formicationibus verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordidorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudis, præcipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua frigida, carnes pecudis combustæ ex aqua, mulæ ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa, testibus vero farina ex ossibus canini capitis sine came tusis. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam in remedio esse tradunt. tætris ibi ulceribus et manantibus auxiliantur canini capitis recentes cineres, cocleæ parvæ, latæ contritæ ex aceto, senectus anguium ex aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint inmortuæ, cum resina, cocleæ nudæ, quas in Africa gigni diximus , tritæ cum turis polline et ovorum albo; XXX die resolvunt ; aliqui pro ture bulbum admiscent. hydrocelicis stelionis mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis ademptis relicum corpus inassatum—in cibo id sæpius datur—, sicut ad urinæ incontinentiam caninum adipem cum alumine schisto fabæ magnitudine, cocleas Africanas cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum III linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est Anaxilaus. at panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertæ cinis et ipsa divisa inposita, item multipeda contrita admixta resina terebinthina ex parte tertia—quidam et sinopidem admiscent—, cocleæ contusæ per se, cinis inanium coclearum ceræ mixtus. discussoriam vim habet fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia inlitum. cantharides mixtæ calce panos scalpelli vice auferunt, inguinum tumorem cocleæ minutæ cum melle inlitæ leniunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑