Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 26, cap. 8

Plurimum tamen homini negotii alvus exhibet, cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias non conficit, eoque mores venere, ut homo maxime cibo pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et sæpius die appellat. huius gratia præcipue avaritia expetit, huic luxuria condit, huic navigatur ad Phasim, huic profundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius æstimat consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa hanc medicinæ opera. Sistit eam scordotis recens drachma cum vino trita vel decocta potu, Polemonia, quæ et dysintericis ex vino datur, verbasci radix pota ex aqua II digitorum magnitudine , nymphææ Heracliæ semen cum vino potum, radix superior e xiphio drachmæ pondere ex aceto, semen plantaginis in vino tritum vel ipsa ex aceto cocta aut alica ex suco eius sumpta, item cum lenticula cocta vel aridæ farina inspersa potioni cum papavere tosto et trito vel sucus infusus aut potus, Vettonica in vino ferro calefacto. eadem coeliacis in vino austero datur; his et Hiberis inponitur uti dictum est. —Tenesmo radix nymphææ Heracliæ e vino bibitur, psyllium in aqua, acori radicis decoctum. aizoi sucus alvum sistit et dysinterias et tænias rotundas pellit. symphyti radix pota in vino alvum et dysinteriam sistit, item dauci. aizoum foliis contritis ex vino torminibus resistit, alcimæ siccæ farina torminibus pota cum vino. Astragalus folia habet longa, incisuris multis obliquis , circa radicem caules III aut III, foliorum plenos, florem hyacinthi, radices villosas, inplicatas, rubras, præduras . nascitur in petrosis, apricis et isdem nivalibus, sicut in Pheneo Arcadiæ. vis ei ad spissanda corpora. alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam repercusso liquore, sicut pleraque quæ alvum sistunt. sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu. colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra. Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro barbis caprarum adhærescens. nobilius in Arabia fit, iam et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim in arcu circumdatos lanis trahunt adhærescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum odore est durissimumque tactu. plurimum enim terræ colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito sanat, tussim veterem cum styrace sumptum, efficacissimum ad ructus. Alvum sistit et chondris sive pseudodictamnun. —Hypocisthis, orobethron quibusdam dicta, malo granato inmaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho, unde nomen. hæc arefacta in umbra sistit alvum, ex vino nigro austero utraque. duo enim genera eius, candida et rufa. usus in suco: spissat, siccat. et rufa magis stomachi rheumatismos emendat pota III obolis, sanguinis excreationes cum amylo, dysinterias pota et infusa, item verbenaca ex aqua data aut carentibus. febri ex vino Ammineo, cochlearibus v additis in cyvthos III vini. Laver quoque, nascens in rivis, condita et cocta torminibus medetur, potamogiton vero ex vino dysintericis etiam et coeliacis, similis betæ foliis, minor tantum hirsutiorque, paulum semper eminens extra aquam. usus in foliis: refrigerant, spissant, peculiariter cruribus vitiosis utilia et contra ulcerum nomas cum melle vel aceto. Castor hanc aliter noverat, tenui folio velut equinis sætis, thyrso longo et levi, in aquosis nascentem. radice sanabat strumas et duritias. potamogiton adversatur crocodilis ; itaque secum habent eam qui venantur. alvum sistit et Achillea. eosdem effectus præstat et statice, VII caulibus veluti rosæ capita sustinens. Ceratia uno folio, radice nodosa et magna, in cibo coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leuceoron , alii doripetron, alii thorybethron vocant, cuius radix alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur. lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus. multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristolochiam victoriati pondere in cyathis vini III. quæ ex supra dictis calida sumentur, hæc candente ferro temperari aptius erit. E diverso purgat alvum sucus centaurii minoris drachma in hemina aquæ cum exiguo salis et aceti bilemque detrahit , maiore tormina discutiuntur. Vettonica alvum solvit drachmis IIII in hydromelitis cyathis VIIII, item Euphorbeum vel agaricum drachmis II cum sale modico potum ex aqua aut in mulso obolis III. solvit et cyclaminos ex aqua pota aut balanis subditis, item chamæcissi balanus. hysopi manipulus decoctus ad tertias cum sale et pituitas trahit vel tritus cum oxymelite et sale pellitque ventris aninmalia. pituitam et bilem detrahit peucedani radix. Alvum purgant anagallides ex aqua mulsa, item epithymum, qui est flos e thymo satureiæ simili. differentia , quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; quidam hippopheon vocant. stomacho minus utilis vomitiones movet, sed tormina et inflationes discutit. sumitur et ecligmate ad pectoris vitia cum melle et aliquando iride. alvum solvit a IIII drachmis ad VI cum melle et exiguo salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine radice nasci, tenue, sirailitudine pallioli, rubens, siccari in umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere pituitam bilemque alvo leniter soluta. et nymphæa in vino austero solvit et pycnocomon, erucæ foliis crassioribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. invenitur in saxosis. radix eius in aqua mulsa X II pondere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen somnia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et capnos trunca detrahit bilem. Polypodi, quam nostri feliculam vocant, similis felici, radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cavernosa ceu polyporum cirri, subdulcis, in petris nascens aut sub arboribus vetustis . exprimitur sucus aqua madefactæ, et ipsa minute concisa inspergitur oleri vel betæ vel malvæ vel salsamento aut cum pulticula coquitur ad alvum vel in febri leniter solvendam. detrahit bilem et pituitam, stomachum offendit. aridæ farina indita naribus polypum consumit. florem et semen non fert. Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem detrahit, alvum solvit, præterquam si adiciantur aloes drachmæ II obolis eius II. est autem sucus herbæ ab radice ramosæ, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo. radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium, Prienense, specie autem nitidum et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, virus redolens, cumminosum, linguæ tactu lactescens, quam levissimum, cum diluatur, albescens. hoc evenit et adulterine , quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in Iudæa. quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur gustu, tithymallus enim linguam excalefacit. usus bimo ; nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua vel mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo lepræ inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo. Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. genera eius multa. primus cognominatur characias, qui et masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, sucosis, v aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis pæne oleæ, in cacuminibus coma iunci. nascitur in asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, siccatum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi aut ficis, ut cum iis arescat. quinas autem guttas singulis excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico sumpta, quot guttas ea lactis exceperit. sucus cum colligitur , ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia solvendæ alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur. colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces urit leniter, est enim tam ferventis naturæ, ut per se extra corpori inpositus pusulas ignium modo faciat et pro caustico in usu sit. — Alterum genus tithymalli myrtiten vocant, alii caryiten, foliis myrti acutis et pungentibus, sed maioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur comæ eius hordeo turgescente siccatæque in umbra diebus VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen Græci dedere. demetitur cum messium maturitate lavaturque , deinde siccatur et datur cum papaveris nigri II partibus ita, ut sit >totum acetabuli modus. minus hic vomito rius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera sanat. ad nomas oris folium cum melle estur.— Tertium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.— Quartum genus helioscopion appellant, foliis porcillacæ , ramulis stantibus a radice IIII aut v rubentibus, semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida nascitur , semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit, quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui characiæ.— Quintum cyparittian vocant propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascente m in campestribus. eadem vis quæ helioscopio aut characiæ.— Sextum platyphyllon vocant, alii corymbiten , alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit privatim aquas.— Septimum dendroides cognominant , alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, comosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian. Apios ischas sive raphanos agria, iuncos II aut III spargit in terra rubentes, foliis rutæ. radix cepæ, sed amplior, quare quidam raphanum silvestrem vocant. intus habet mammam candidam, extra cortices nigros. nascitur in montosis asperis, aliquando et herbosis. effoditur vere tusaque in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat reliquus sucus purgat utraque parte sesquiobolo in aqua mulsa. sic et hydropicis datur acetabuli mensura. inspergitur et aridæ radicis farina potioni. aiunt superiorem partem eius vomitione biles extrahere, inferiorem per alvum in aqua. Tormina discutit quodcumque panaces, Vettonica præterquam a cruditate, peucedani sucus et inflationes, ructus gignens, acori radix, daucum vel si lactucæ modo sumatur. ladanum Cyprium potum interaneorum vitiis occurrit , Gentianæ farina ex aqua tepida fabæ magnitudine, plantago mane sumpta II lingulis et tertia papaveris in vini cyathis IIII non veteris. datur et in somnum euntibus addito nitro vel polenta, si multo post cibum detur. colo infunditur hemina suci vel in febri. Agaricum potum obolis III in vini veteris cyatho uno lieni medetur, e panace omnium generum radix in mulso, sed Teucria præcipue pota arida et decocta, quantum manus capiat, in aceti heminis III ad heminam. inlinitur eadem ex aceto aut, si tolerari non possit, ex fico vel aqua. Polemonia bibitur ex vino, Vettonica drachma in oxymelitis cyathis III, aristolochia ut contra serpentes. argemonia VII diebus in cibo sumpta lienem consumere dicitur, agaricum in aceto mulso obolis II. nymphææ Heracliæ radix in vino pota et ipsa consumit. cissanthemus drachma bis die sumpta in vini albi cyathis II per dies XL lienem dicitur paulatim emittere per urinam. prodest et hysopum cum fico decoctum, lonchitidisz radix decocta prius quam semen demittat, peucedani quoque radix et lieni et renibus. lien suco acori poto consumitur, præcordiis et ilibus utilissimæ radices; .... clymeni semen potum diebus xxx pondere denarii in vino albo, Vettonicæ farina ex melle et aceto scillite pota, radix lonchitidis in aqua. Teucrium inlinitur, item scordium cum cera, agaricum cum farina e feno Græco. Vesicæ malis contraque calculos, gravissimis cruciatibus , ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota, item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo, Vettonica ut in iocinere diximus, item ramici pota atque inlita, eadem ad strangurias efficacissima. quidam ad calculos Vettonicam et verbenacam et milifolium æquis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent. strangurias discuti et dictamno certum est, item quinquefolio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocelicis dari atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior urinam ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et inlinitur . vesicæ vitiis peucedani sucus, infantium ramici et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. urinam cient anagallides, acori radicis decoctum vel ipsa trita potaque et omnia vesicæ vitia depellit, calculos et herba et radix cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari pondere et caulis et seminis et murræ. ebulum teneris cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba. Artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et ad stranguriam, dolores vesicæ sedat ex vino radix nymphææ Heracliæ. Eadem vis crethmo ab Hippocrate admodum laudatæ. est autem inter eas quæ eduntur silvestrium herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica illa Hecale. species quæ elatæ hortensiæ. caulis unus palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum , quem aliqui cachrym vocant. folia pinguia albicant veluti olivæ, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassitudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis. estur cruda coctave cum olere, odorati saporis et iucundi. servatur etiam in muria. præcipue ei usus ad strangurias folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque corporis gratiorem facit, verum largior inflationes. alvum solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut alcimæ siccæ farina, e vino pota stranguriæ efficacius addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur. iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa succurrit. Anthyllion est lenti simillima, quæ in vino pota vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis, chamæpityi similis, flore purpureo, odore gravi, radice intubi, vel magis medetur.... Cepæa, similis porcilacæ, nigriore radice, sed inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in vino cum asparagi radice vesicæ plurimum prodest. eadem præstat hypericon—alii chamæpityn, alii corissum appellant—, oleraceo frutice, tenui, cubitali, rubente, folio rutæ, odore acri, semine in siliqua nigro, maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum sistit, urinam ciet, vesicæ cum vino bibitur. est aliud hypericon, quod aliqui caron appellant, folio tamaricis —et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et minutis, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter acutum. vis semini excalfactoria, et ldeo inflammationem facit, sed stomacho non inutile, præcipuum ad stranguriam, si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino potum, vesicæ autem callithrix trita simul cum cumino et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa, quæ Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua decocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II, fore roseo, radices tritæ per se.... cei, laver crudum. silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate vesicæ. quæ si scabiem sentiat, panacis radice sanatur, aliter inutilis vesicis.—Calculos pellit malum erraticum radicis libra in congio decocta ad dimidias—inde heminæ sumuntur per triduum, relicum ex vino —et urtica marina et daucum et plantaginis semen ex vino et herba Fulviana trita ex vino. et hæc nomen inventoris habet, nota tractantibus. urinas ciet scordion, testium tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur pencedani sucus, ex melle semen, stranguriæ agaricum obolis III in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in vino, dauci una drachma vel seminis. Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur, panace poto et infricato, Polemonia, aristolochiæ decocto folii. agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et umerorum dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho uno poto. quinquefoliumischiadicis et bibitur et inponitur, item scamonia decocta et cum hordei farina. semen hyperici utriusque bibitur ex vino. Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, condylomata quinquefolium, sed ea in callum iam conversa cyclamini radix ex aceto. anagallidum cærulea procidentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat. cotyledon condylomata et hæmorrhoidas mire curat, testium tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. intertrigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum habentibus .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑