Plinius Maior, Naturalis Historia
Celebravit et Themiso medicus vulgarem herbam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus linguæ pecorum similis, caule anguloso in terrain inclinato , in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo inclusa, quæ quia septena sunt, quidam eam heptapleuron vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ipsa in umidis nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densandoque corpore, cauterii vicem optinens. nulla res æque sistit fluctiones, quas Græci rheumatismos vocant. Iungitur huic buglossos, boum linguæ similis, cui præcipuum, quod in vinum deiecta animi voluptates auget et vocatur euphrosynum. iungitur et cynoglossos caninam linguam imitata, topiariis operibus gratissima. aiunt quæ III thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quæ IIII, ad quartanas.—Est et alia similis ei, quæ fert lappas minutas . eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus adversatur . Est et buphthalmus similis boum oculis, folio feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti. quidam chalcan vocant. hæc cum cera steatomata discutit. Invenere herbas et universæ gentes, Scythia primam eam, quæ Scythice vocatur circa Mæotim nascens, prædulcem alias utilissimamque ad ea, quæ asthmata vocant . magna et ea commendatio, quod in ore eam habentes sitim famemque non sentiunt. — Idem præstat apud eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque eundem effectum habeat, traduntque his duabus herbis Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique. Ischæmonem Thracia invenit, qua ferunt sanguinem sisti non aperta modo vena, sed etiam præcisa. serpit in terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis. farcitur in nares, quæ in Italia nascitur, et ciet sanguinem , eadem adalligata sistit. Vettones in Hispania earn, quæ Vettonica dicitur in Gallia, in Italia autem serratula, a Græcis cestros aut psychrotrophon, ante cunctas laudatissima. exit anguloso caule cubitorum II, a radice spargens folia fere lapathi, serrata, semine purpureo. folia siccantur in farinam plurimos ad usus. fit vinum ex ea et acetum stomaacho et claritati oculorum, tantumque gloriæ habet, ut domus, in qua sata sit, tuta existimetur a piaculis omnibus. In eadem Hispania inventa est Cantabrica per divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere Hispaniæ herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc hodie in more sit lætiore convictu potionem e centum herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimamque . nec quisquam genera earum iam novit aut multitudinem , numerus tamen constat in nomine. Nostra ætas meminit herbam in Marsis repertam. nascitur et in Æquicolis circa vicum Nervesiæ ; vocatur consiligo. prodest, ut demonstrabimus suo loco, deploratis in phthisi. Invenit nuper et Servilius Democrates e primis medentium quam appellavit Hiberida, quamquam ficto nomini inventione eius adsignata carmine. nascitur maxime circa vetera monumenta parietinasque et inculta itinerum; floret semper, folio nasturci, caule cubitali, semine vix ut aspici possit. radici odor nasturci. usus æstate efficacior et recenti tantum; tunditur difficulter. coxendicibus et articulis omnibus cum axungia modica utilissima , viris plurimum quaternis horis, feminis minus dimidio adalligata, ut deinde in balineis descendatur in calidam et postea oleo ac vino perunguatur corpus, diebusque vicenis interpositis idem fiat, si qua admonitio doloris supersit. hoc modo rheumatismos omnes sanat occultos . inponitur non in ipsa inflammatione, sed inminuta. Animalia quoque invenere herbas, in primisque chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido ... restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacæ erraticæ ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albicans , flos luteus; minori folia hederæ rotundiora, minus candida. sucus croci, mordax, semen papaveris. florent adventu hirundinum, discessu marcescunt. sucus florentibus exprimitur et in æreo vase cum melle Attico leniter cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, quæ chelidonia appellantur ab ea. Inveniunt et canes qua fastidium vincunt eamque in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intellegatur , quæ sit; etenim depasta cernitur. notata est hæc animalis eius malignitas in alia herba maior. percussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed illam homine spectante non decerpit. Simplicius cervæ monstravere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen a partu dictam, ostendere, ut indicavimus, dictamnum vulneratæ pastu statim telis decidentibus. non est alibi quam in Creta, ramis prætenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix tenuis ac supervacua. et in Creta autem non spatiose nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudodictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnum enim minima potione accendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine condunt præligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, præcedente persuasione illa, quicquid in Creta nascatur, infinito præstare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbæ turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vaccinum , quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa Potnias vero et asini. Inter nobilissimas aristolochiæ nomen dedisse gravidæ videntur, quoniam essetἀρίστη λεχούσαις. nostri malum terræ vocant et quattuor genera eius servant: unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculæ, radice longa, IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine, tertium longissimæ, tenuitate vitis novellæ, cuius sit præcipua vis, quæ et clematitis vocatur, ab aliis Cretica. omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt baculas parvas, ut cappari. valent radice tantum. est et quæ plistolochia vocatur, quarti generis, tenuior quam proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. hanc quidem polyrrhizon cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongæ radici tenuiorique gratior ; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. effodere eas messibus tempestivum; indesquamato terreno servantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quocumque genere ponderosissima quæque, medicinis aptior rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula mares figurat, ut traditur. piscatores Campaniæ radicem eam, quæ rotunda est, venenum terræ vocant, coramque nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quæ polyrrhizos cognominatur convulsis, contusis, ex alto præcipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, semine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem satyrion esse. Verum et effectus ususque dicendi sunt ordiendumque malorum omnium pessimo est, serpentium ictu. medentur ergo Britannica herba, panacis omnium generum radix e vino, Chironii et flos et semen potum inlitumve ex vino et oleo, privatim quæ cunila bubula appellatur, Polemonia vel Philetæris radicis drachmis IIII in mero, Teucria, sideritis, scordotis ex vino, privatim ad angues, pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii maioris radix drachma in vini albi cyathis III, Gentiana præcipue adversus angues II drachmis cum pipere et ruta in vini cyathis VI, sive viridis sive sicca. et Lysimachiæ odorem fugiunt. datur ex vino percussis chelidonia; morsibus inponitur Vettonica præcipue, cui vis tanta perhibetur , ut inclusæ circulo eius serpentes ipsæ sese interimant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere cum III cyathis vini vel farina drachmis III sextario aquæ —farina etinponitur —, Cantabrica, dictamnum, aristolochia radicis drachma in vini hemina, sed sæpius bibenda. prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia, quin omnino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
