Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex his candidam nostri centum capita vocant. omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Græcorum receptis utroque modo, sive coquere libeat sive cruda vesci. portentosum est, quod de ea traditur, radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, raro invento, set si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et Phaonem Lesbium dilectum a Sappho, multa circa hoc non Magorum solum vanitate, sed etiam Pythagoricorum. sed in medico usu præter supra dicta auxiliatur inflationibus, torminibus, cordis vitiis, stomacho, iocineri, præcordiis in aqua mulsa, lieni in posca, item ex mulsa renibus, stranguriæ , opisthotonis, spasmis, lumbis, hydropicis, comitialibus , mulierum mensibus, sive subsidant sive abundent, vulvarumque omnibus vitiis. extrahit infixa corpori cum melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas. crapulam præsumpta arcet, alvum sistit. aliqui e nostris sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua cælesti inponi omnibus cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare adalligatam aliqui tradiderunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
