Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 8

Et de odoratis floribus satis dictum. in quibus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. hos animadverto tris esse principales: rubentem in cocco, qui a rosæ nigrantis gratia nitido trahitur suspectu et in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas; amethysti- num, qui a viola et ipse in purpureum, quemque ianthinum appellavimus. genera enim tractamus in species mul- tas sese spargentia. tertius est, qui proprie conchylii intellegitur, multis modis: unus in heliotropio et in aliquo exilis, plerumque saturatior; alius in malva ad purpuram inclinans; alius in viola serotina conchyliorum vegetissimus . paria nunc componuntur, et natura atque luxuria depugnant. lutei video honorem antiquissimum, in nuptialibus flammeis totum feminis concessum, et fortassis ideo non numerari inter principales, hoc est communes maribus ac feminis, quoniam societas principatum dedit. Amaranto non dubie vincimur. est autem spica purpurea verius quam flos aliquis, et ipse sine odore. mirum in eo gaudere decerpi et lætius renasci. provenit Augusto mense, durat in autumnum. Alexandrino palma, qui decerptus adservatur; mireque, postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua revivescit et hibernas coronas facit. summa natura eius in nomine est, appellati, quoniam non marcescat. in nomine et cyani colos, item holochrysi. Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri Magni ætate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Græcis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante nomina illorum? at, Hercules, petellio ipsa nomen inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum color est commendatus, qui est rosæ silvestris, folia parva, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis intorta folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum semen includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinquagenis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis alia alii vocabula inponunt. chrysocome sive chrysitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex austero dulci, in petrosis opacisque nascens.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑