Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 8

Nec beta sine remediis est utraque: sive candidæ sive nigræ radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra tænias; nigræ radices in aqua coctæ porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis. ciet urinam, medetur dysintericis iniecta et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus sucus et contra serpentium ictus valet, sed hoc radici dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit. alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto ignem sacrum sine oleo trita. sic et adustis medetur. et contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera, quæ serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus, quæ in capite manant. sucus eius cum melle naribus inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi et ventris sistit. Est et beta silvestris quam limonium vocant, alii neuroidem, multum minoribus foliis tenuioribusque ac densioribus; undecim sæpe cauli uni. huius folia ambustis utilia gustantium os adstringunt. semen acetabuli mensura dysintericis prodest. aqua betæ radice decocta maculas vestium elui dicunt, item membranarum. Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum vino potus iocineris et vesicæ; et epiphoris inponitur. erraticum apud nos quidam ambubaiam appellavere. in Ægypto cichorium vocant quod silvestre est, sativum autem serim, quod est minus et venosius. Cichorium refrigerat in cibo sumptum vel inlitum collectiones; sucus decocti ventrem solvit, iocineri et renibus et stomacho prodest. item, si in aceto decoquatur, urinæ tormina discutit, item morbum regium e mulso, si sine febri sit. vesicam adiuvat. mulierum quidem purgationibus decoctum in aqua adeo prodest, ut emortuos partus trahat. adiciunt Magi suco totius cum oleo perunctos favorabiliores fieri et quæ velint facilius impetrare. quamqu am idem propter singularem salubritatem aliqui chreston appellant, alii pancration. Est et silvestre genus alterum—hedypnoida vocant—, latioris folii. stomachum dissolutum adstringit cocta, crudaque sistit alvum. et dysintericis prodest, magis cum lente. rupta et convulsa utroque genere iuvantur, item genitura quibus valetudinis morbo effluat. Seris et ipsa, lactucæ simillima, duorum generum est silvestris: melior nigra et æstiva, deterior hiberna et candidior. utraque amara, stomacho utilissima; præcipue quem umor vexet cum aceto in cibo refrigerant vel inlitæ, discutiuntque et alios quam stomachi. cum polenta silvestrium radices stomachi causa sorbentur, et cardiacis inlinuntur super sinistram mammam et ex aceto. omnes hæ et podagricis utiles et sanguinem reicientibus, item quibus genitura effluat, alterno dierum potu. Petronius Diodotus, qui ἀνθολογούμενα scripsit, in totum damnavit serim multis modis arguens, sed aliorum omnium opinio resistit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑