Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 8

Hinc redeamus ad reliqua naturæ. sidera, quæ adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quæque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant. non tanta cælo societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere . ceterum æterna cælestibus est natura intexen- tibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quæ propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque cæli ratio in terræ mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphæram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter cælum terrasque tractentur. summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suæ principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunæ, contrarium mundo agere cursum, id est lævum, illo semper in dextra præcipiti. et quamvis adsidua conversione immensæ celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quæque passus. ita fieri, ne convolutus ær eandem in partem æterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus. Saturni autem sidus gelidæ ac rigentis esse naturæ, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum ratio solis itineri congruat. Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus æmulum solis ac lunæ. præveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunæ reddens. quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII, qui fuit urbis Romæ annus CXLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantæ, ut unius huius stellæ radiis umbræ reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim lunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere. huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore con- spergens non terræ modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timæo placet. Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo XXII parlibus remotior, ut Cidenas et Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis. nam ea et quarta parte cæli a sole abesse et tertia, et adversa soli sæpe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenæ conversionis ambitus in magni anni ratione dicendos.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑