Plinius Maior, Naturalis Historia
id enim, quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicutæ foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. et sativi autem differentiæ in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius. Lactucæ Græci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint — folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento —, alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, quarum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio, rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post binos menses differri. diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, Cappadocias, Græcas, longioris has folii caulisque lati, præterea longi et angusti, intubis similis . pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio albæ, quæ μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi, quamquam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos Italiæ hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte. purpuream maximæ radicis Cæcilianam vocant, rotundam vero ac minima radice, latis foliis ἀστυτίδα quidamque εὐνουχεῖον, quoniam hæc maxime refragetur veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo æstate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique adpetentiam faciunt. divus certe Augustus lactuca conser15 vatus in ægritudine fertur prudentia Musæ medici, cum prioris C. Æmili religio nimia eam negaret, in tantum recepta commendatione, ut servari etiam in alienos menses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque augere creduntur. est etiamnum quæ vocatur caprina lactuca , de qua dicemus inter medicas, et ecce cum maxime coepit inrepere sativis admodum probata quæ Cilicia vocatur, folio Cappadociæ, ni crispum latiusque esset. Neque ex eodem genere possint dici neque ex alio intubi, hiemis hi patientiores virusque præferentes, sed caule non minus grati. seruntur ab æquinoctio verno, plantæ eorum ultimo vere transferuntur. est et erraticum intubum, quod in Ægypto cichorium vocant, de quo plura alias. Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. seruntur lactucæ anno toto lætis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio transferre aut semen favonio, plantam æquinoctio verno. albæ maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia gaudent et stercore, præcipue lactucæ et magis intubi. seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. quidam et aliter amplitudinem augent, recisis , cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recent inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat, quæ sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur. Beta hortensiorum levissima est. eius quoque a colore duo genera Græci faciunt, nigrum et candidius, quod præferunt—parcissimi seminis—appellantque Siculum , candoris sane discrimine præferentes et lactucam. nostri betæ genera vernum et autumnale faciunt a temporibus satus. quamquam et lunio seritur; transfertur autumno planta. hæ quoque et oblini fimo radices suas locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti ac faba idemque qui oleris, et præcipuus, ut lenitas excitetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degustare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint. gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi, species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. neque alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes aliquando se pandunt, multum et soli natura conferente, siquidem in Circeiensi agro amplissimæ proveniunt. sunt qui betas punico malo florente optine seri existiment, transferri autem, cum v foliorum esse coeperint. mira differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhiberi , et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor, eodem betæ foliis demersis restitui. <1> Olus caulesque, quibus nune principatus hortorum, apud Græcos in honore fuisse non reperio, sed Cato brassicæ miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab æquinoctio autumni, transferturque, cum v foliorum est. cymam a prima satione præstat proximo vere. hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus , Apici luxuriæ et per eum Druso Cæsari fastiditus , non sine castigatione Tiberi patris. post cymam ex eadem brassica contingunt æstivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymæ, nullo æque genere multifero , donec fertilitate sua consumatur. altera satio ab æquinoctio verno est, cuius planta extremo vere plantatur , ne prius cyma quam caule pariat. tertia circa solstitium , ex qua, si umidior locus sit, æstate, si siccior, autumno plantatur. umor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundavere, lætior fertilitas. fimun asininum maxime convenit. <2> Est hæc quoque res inter opera ganeæ, quapropter non pigebit verbosius persequi. præcipuus fit caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare terraadtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. Tritanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio tædioque . <3> Cetera genera complura sunt: Cumanum sessile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excelsius , folio numerosius quam tenerius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus pæne foliis fruticat cauliculis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora hæc angustioraque, sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam aluntur Bruttiani prægrandes foliis, caule tenues, sapore acuti. Sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. nuper subiere Lacuturnenses ex convalle Aricina, capite prægrandes, folio innumeri, alii in orbem conlecti, alii in latitudinem torosi; nec plus ullis capitis post Tritianum, cui pedale aliquando conspicitur , et cyma nullis serior. cuicumque autem generi pruinæ plurimum suavitatis conferunt, at nisi obliquo vulnere defendatur medulla, plurimum nocent. semini destinati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantæ habitum excedentibus; ἁλμυρίδια vocant, quoniam nisi in maritumis non proveniunt. aiunt navigatione quoque longinqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatosque condantur omni spiritu excluso. sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod tribus digitis capiatur celeriorem ad mafuritatem fieri putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem custodit, ut et Apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam coquantur, maceratis. est inter herbas genus inserendi præcisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quoque silvestre est, triumpho divi Iuli carminibus præcipue iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus exprobravere lapsana se vixisse aput Dyrrachium, præmiorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma silvestris . Omnium in hortis rerum lautissima cura asparagis. de origine eorum e silvestribus corrudis abunde dictum et quomodo eas iuberet Cato in harundinetis seri. est et aliud genus incultius asparago, mitius corruda, passim etiam in montibus nascens, refertis superioris Germaniæ campis, non inficeto Ti. Cæsaris dicto, herbam ibi quandam nasci simillimam asparago. nam quod in Neside Campaniæ insula sponte nascitur, longe optimum existimatur . hortensium seritur spongeis. est enim plurimæ radicis altissimeque germinat. viret thyrso primum emicante , qui caulem educens tempore ipso fastigatur in toros striatos. potest et semine seri. Nihil diligentius comprehendit Cato, novissimumque libri est, ut appareat rem repentem ac noviciam fuisse. locum subigi iubet umidum aut crassum, -semipedali undique intervallo seri, ne calcetur, præterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti—videlicet semine tum tantum serebantur —, id fieri secundum æquinoctium vernum , stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum herbis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno. quo maturius incensus est, hoc melius provenit. itaque harundinetis maxime convenit, quæ festinant incendi. sariri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne in sariendo radices vexentur. ex eo velli asparagum ab radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli, donec in semen eat—id autem maturescere ad ver —, incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac stercorari, ac post annos VIII, cum iam vetus sit, digeri subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam aliud herbas creet. nec quicquam postea temptatum utilius apparuit, nisi quod circa id. Feb. defosso semine acervati m parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. biennio dein nexis inter se radicibus spongeas factas post æquinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fertilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum quam Ravennatium hortorum indicavimus. corrudam —hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem Græci ὄρμινον aut μυάκανθον vocant aliisque nominibus—invenio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis. Poterant videri dicta omnia, quæ in pretio sunt, ni restaret res maximi quæstus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cordubamque præcipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quæ refugiunt cunctæ quadripedes . carduos ergo duobus modis, autumno planta et semine ante nonas Martias, plantæque ex eo disponuntur ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. stercorantur etiam, si dis placet, lætiusque proveniunt. condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit. Cetera in transcursu dici possunt. ocimum Parilibus optime seri ferunt, quidam et autumno iubentque, cum in hiemem seratur, aceto semen perfundi. eruca quoque et nasturtium vel æstate vel hieme facillime nascuntur . eruca præcipue frigorum contemptrix diversæ est quam lactuca naturæ concitatrixque veneris. idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor inmixtus temperamentum æquet. nasturtium nomen accepit a narium tormento, et inde vigoris significatio proverbio usurpavit id vocabulum veluti torporem excitantis. in Arabia miræ amplitudinis dicitur gigni. Ruta quoque seritur favonio et ab æquinoctio autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nutriri . hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas ei peculiaris apud antiquos fiit. invenio mulsum rutatum populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega Quinti Flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico tanta, ut nusquam lætior proveniat quam sub hac arbore. seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quæ suco nutrit conprehendendo surculum. serit et se ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. ruta runcatur non sine difficultate , pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servanturque fasciculis. Ab æquinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri certaminis Nemeæ. Eodem tempore seritur menta planta vel, si nondum germinet, spongea. non minus hæc umido gaudet. æstate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre mentastrum ; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami serantur. mentæ nomen suavitas odoris apud Græcos mutavit , cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον. grata tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. semel sata diutina ætate durat. congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens sæpius dicta est. hæc quoque servantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. condimentorum tamen omnium, quæ fastidiis..., cuminum amicissimum. nascitur in summa tellure vix hærens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii Thebaicum , si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alioqui Æthiopico Africoque palma est; quidam in hoc Ægyptium præferunt. Sed præcipue olusatrum miræ naturæ est. hipposelinum Græci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, murræ saporem habere dicunt, auctorque est Theophrastus murra sata natum. hipposelinum veteres præceper unt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri—nun et repastinato seritur et a favonio post æquinoctium autumnum —, quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossainclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret æstate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices. Peregrinum et careum gentis suæ nomine appellatum , culinis principale. in quacumque terra seri vult ratione eadem, qua olusatrum, laudatissimum tamen in Caria, proximum Phrygia. Ligusticum silvestre est in Liguriæ suæ montibus ; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Græcos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, id est cunilaginem, thymbram vero quæ sit cunila. hæc aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. seritur menseFebruario. origano æmulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed cunilæ Ægyptium origanum tantum præfertur. Peregrinum fruit et lepidium. seritur a favonio, dein, cum fruticavit, iuxta terrain præciditur, tunc runcatur stercoraturque. per biennium hoc postea, iisdem fruticibus, utuntur, si non sævitia hiemis ingruat, quando inpatientissimum est frigorum. exit et in cubitalem altitudinem , foliis lauri, sed mollius. usus eius non sine lacte. Git pistrinis, anesum et anetum culinis et medicis nascuntur; sacopenium, quo laser adulteratur, et ipsum in hortis quidem, sed medicinæ tantum. Sunt quædam comitantia aliorum satus; papaver namque cum brassica seritur ac porcillaca, et eruca cum lactuca. papaveris sativi tria genera: candidum, cuius semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur; hoc et panis rustici crustæ inspergitur, adfuso ovo inhærens, ubi inferiorem crustam apium gitque cereali sapore condiunt. alterum genus est papaveris nigrum, cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur. tertium genus rhoean vocant Græci, id nostri erraticum; sponte quidem, sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucæ simile, cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde et nomen a Græcis accepit. de reliquis generibus papaveris sponte nascentis dicemus in medicinæ loco. fuisse autem in honore apud Romanos semper indicio est Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum hac facti ambage reddidit. Rursus alio comitatu æquinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, cærefolium , quod pæderota Græci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret. usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniæ. cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucæ. semen optimum Ægyptium. Athenienses napy appellaverunt , alii thlaspi, alii saurion. Serpyllo et sisymbrio montes plerique scatent, sicut Threciæ. itaque deferunt ex his avulsos ramos seruntque , item Sicyone ex suis montibus et Athenis ex Hymetto. simili modo et sisymbrium serunt. lætissimum nascitur in puteorum parietibus et circa piscinas ac stagna.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
