Plinius Maior, Naturalis Historia
Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque pollentissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo, triticum. hæc plurimis terris communia. arinca Galliarum propria, copiosa et Italiæ est, Ægypto autem ac Syriæ Ciliciæque et Asiæ ac Græciæ peculiares zea, oryza, tiphe. Ægyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam Italicæ parem. qui zea utuntur non habent far. est et hæc ltaliæ, in Campania maxime, semenque appellatur . hoc habet nomen res præclara, ut mox docebimus, propter quam Homerusζείδωρος ἄρουρα dixit, non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret. amylum quoque ex ea fit priore crassius; hæc sola differentia est. ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum . patitur frigidissimos locos et minus subactos vel æstuosos sitientesque. primus antiquis Latii cibus, magno argumento in adoriæ donis, sicuti diximus. pulte autem, non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, videturque tam puls ignota Græciæ fuisse quam Italiæ polenta. <1> Tritici semine avidius nullum est nec quod plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore sive virtute sive pondere. conveniens umidis tractibus, quales Italiæ sunt et Galliæ Comatæ, sed trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque agro pertinax , in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quæque grana eius serantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
