Plinius Maior, Naturalis Historia
Ferunt, robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme, aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere crescere. tam multifera sunt, tot res præter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulæ novissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e cælo, ut diximus, cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque robore cinerem nitrosum esse certum est. Omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat cocco. granum hoc primoque ceu scabies fruticis, parvæ aquifoliæ ilicis. cusculium vocant. pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniæ donat. usum eius ac rationem in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia. Galliarum glandiferæ maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quæ vocatur ægilops fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos, uti diximus inter unguenta. suberi minima arbor, glans pessima, rara, cortex tantum in fructu, præcrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, præterea in hiberno feminarum calceatu. quamobrem non infacete Græci corticis arborem appellant . sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis præcipue fabricis, ut circa Elim et Lacedæmonem. nec in Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
