Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 8

Hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud Græcos cura clarissimum nomen accepit quod appellaverunt bion, ad plurimos valitudinum usus excogitatum, ut docebimus in parte medicinæ. fit autem hoc modo: uvæ paulum ante maturitatem decerptæ siccantur acri sole, ter die versatæ per triduum, quarto exprimuntur, dein in cadis sole inveterantur. Coi marinam aquam largiorem miscent, a servi furto origine orta sic mensuram explentis, qua re translata in album mustum leucocoum appellatur. in alis autem gentibus simili modo factum tethalassomenon vocant, thalassiten autem vasis musti deiectis in mare, quo genere præcox fit vetustas . nec non apud nos quoque Coum vinum ex Italico faciendi rationem Cato demonstravit, super cetera in sole quadriennio maturandum præcipiens. Rhodium Coo simile est, Phorineum salsius Coo . omnia transmarina septem annis ad vetustatem mediam pervenire existimantur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑