Plinius Maior, Naturalis Historia
Similis et quam Iones cerauniam vocant, trunco et ipsa fertilis — pomum siliqua —; ob id quidam Ægyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Ægypto nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehementia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie flavescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortus detracto statim alterum parit , postea floret per arcturum, hieme fetus eius nutriente.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
