Plinius Maior, Naturalis Historia
Et macir ex India advehitur, cortex rubens radicis magnæ, nomine arboris suæ. qualis sit ea incompertum habeo. corticis melle decocti usus in medicina ad dysintericos præcipuus habetur. Saccaron et Arabia fert, sed laudatius India. est autem mel in harundinibus collectum, cummium modo candidum , dentibus fragile, amplissimum nucis abellanæ magnitudine , ad medicinæ tantum usum. Contermina Indis gens Ariana appellatur, cui spina lacrima pretiosa murræ simili, difficili accessu propter aculeos adnexos. ibi et frutex pestilens, . . . raphani, folio lauri, odore equos invitans, qui pæne equitatu orbavit Alexandrum primo introitu. quod et in Gedrosis accidit item laureo folio. et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis cæcitatem inferret omnibus animalibus, nec non et herba præcipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrcaniæ convallibus fico similes esse arbores quæ vocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
