Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 10, cap. 75

Somni quæstio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quæ coniveant dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dormiunt , plani autem piscium in vado, ut manu sæpe tollantur. nam delphini ballænæque stertentes etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quæ ne luminibus quidem admotis excitentur. Homo genitus premitur somno per aliquot menses , dein longior in dies vigilia. somniat statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum imitatur. quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium invenimus exempla. magnus hic in vita locus et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua præscita animi quiescentis, quæ fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si exemplis agatur, profecto paria fiant. a vino et a cibis proxima atque in redormitione vana esse visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese recessus. præter hominem somniare equos, canes, boves, pecora, capras palam est: ob hoc creditur et in omnibus quæ animal pariant. de iis quæ ova gignunt incertum est, sed dormire ea certum. Verum et ad insecta transeamus; hæc namque restant inmensæ subtilitatis animalia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑