Plinius Maior, Naturalis Historia
ergo et alios quosdam sensus esse quam supra dictos haut difficulter apparet. Sunt enim quædam iis bella amicitiæque, unde et adfectus , præter illa quæ de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilæ, corvus et chloreus noctu invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo præripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilæ et trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuæ et ceteræ minores aves, rursus cum trochilo mustela et cornix, turtur et pyrallis, ichneumones vespæ et phalangia aranei, aquaticæbrenthos et gavia et harpe, harpe et triorchis accipiter, sorices et ardiolæ invicem fetibus insidiantes , — (ægithus avis minima cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo pavet, ut voce omnino rudentis audita ova eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat) — volpes et milui, angues et mustelæ et sues. æsalon vocatur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a volpibus. invicem hæc catulos eius ipsamque vellit; quod ubi viderunt corvi, contra auxiliantur velut adversus communem hostem. et acanthis in spinis vivit; idcirco asinos et ipsa odit flores spinæ devorantes, ægithum vero in tantum , ut sanguinem eorum credant non coire multisque ideo veneficiis infament. dissident thoes et leones, et minima æque ac maxima. formicosam arborem urucæ cavent. librat araneus se filo in caput serpentis porrectæ sub umbra arboris suæ tantaque vi morsu cerebrum adprehendit, ut stridens subinde et vertigine rotata ne filum quidem pendentis rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante mortem est. Rursus amici pavones et columbæ, turtures et psittaci, merulæ et turtures, cornix et ardiolæ contra volpium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra triorchin . quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus , inmitissimo animalium genere? dicta sunt quæ Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito voce draconis. de aspide miraculum Phylarcho reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Ægypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
