Plinius Maior, Naturalis Historia
Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum solem illi loco supra verticem esse, quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit. constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis IIII.DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in meridiem umbras iaci. rursus in Merö— insula hæc caputque gentis Æthiopum V milibus stadium a Syene in amne Nilo habitatur — bis anno absumi umbras, sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente. in Indiæ gente Oretum mons est Maleus nomine, iuxta quem umbræ æstate in austrum, hieme in septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo portu, sol dexter oritur, umbræ in meridiem cadunt. septentrionem ibi Alexandro morante adnotatum prima tantum parte noctis aspici. Onesicritus, dux eius, scripsit, quibus in locis Indiæ umbræ non sint, septentrionem non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinumerari ibi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
