Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 10, cap. 73

unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea et fruge solidipedes, et e bisulcis sues omni cibatu et radicibus. solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carnivora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, et terra in fame. pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus ; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet ut bibere , sic edunt. ruminant præter iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam æstate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt. In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum æstate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci , si bibere, moriuntur. orygem perpetuo sitientia Africæ generant ex natura loci potu carentem et mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gætuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis. Insidunt in eadem Africa pardi condensam arborem occultatique ex ramis in prætereuntia desiliunt atque e volucrum sede grassantur. feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatæ in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra, intellegentes odorem ilium indicem sui esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑