Plinius Maior, Naturalis Historia
Venenis capreæ et coturnices, ut diximus, pinguescunt, placidissima animalia, at serpentes ovis, spectanda quidem draconum arte: aut enim solida hauriunt, si iam fauces capiunt, quæ deinde in semet convoluti frangunt intus atque ita putamina extussiunt, aut si tenerior est catulis adhuc ætas, orbe adprehensa spiræ ita sensim vehementerque præstringunt, ut amputata parte ceu ferro e reliqua, quæ amplexu tenetur, sorbeant. simili modo avibus devoratis solidis contentione plumam excitam revomunt . Scorpiones terra vivunt. serpentes, cum occasio est, vinum præcipue adpetunt, cum alioqui exiguo indigeant potu; eædem minimo et pæne nullo cibo, cum adservantur inclusæ, sicuti aranei quoque, alioqui suctu viventes . ideo nullum interit fame aut siti venenatum. nam neque calor iis nec sanguis nec sudor , quæ aviditatem naturali sale augent. in quo genere omnia magis exitialia, si suum genus edere ante quam noceant. condit in thesauros maxillarum cibum sphingiorum et satyrorum genus, mox inde sensim ad mandendum manibus expromit , et quod formicis in annum, sollemne est his in dies vel horas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
