Plinius Maior, Naturalis Historia
pisces quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam est , utpote cum plausu congregari feros ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in piscinis Cæsaris genera piscium ad nomen venire quosdamve singulos. itaque produntur etiam clarissimeaudire mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in vado vivere. Olfactum iis esse manifeste patet, quippe non omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odorantur . quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis faucibus scopuli piscator expellit velut sui cadaveris agnitionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam odores, ut sæpiam ustam et polypum, quæ ideo coiciuntur in nassas. sentinæ quidem navium odorem procul fugiunt, maxime tamen piscium sanguinem. non potest petris avelli polypus; idem cunila admota ab odore protinus resilit. purpuræ quoque fætidis capiuntur. nam de reliquo animalium genere quis dubitet? cornus cervini odore serpentes fugantur, sed maxime styracis; origani aut calcis aut sulpuris formicæ necantur. culices acida petunt, ad dulcia non advolant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
