Plinius Maior, Naturalis Historia
Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit elephauto , et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret , equites misit qui abeuntem interficerent. proboscidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experimentis patuit. Romæ pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo Claudi Pulchri ædilitate curuli M. Antonio A. Postumio cos. anno urbis DCLV, item post annos viginti Lucullorum ædilitate curuli adversus tauros. Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVIII, Gætulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta scuta iaciens in sublime, quæ decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluæ, iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis venerat . universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis claustris ferreis . qua de causa Cæsar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. sed Pompeiani amissa fugæ spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quærentes supplicavere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiæ honori suo exquisitæ flens universus consurgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur. pugnavere et Cæsari dictatori tertio consulatu eius viginti contra pedites D iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum. Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus validos, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti nocent idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi. equitatu circumventi infirmos aut fessos vulneratosve in medium agmen recipiunt, acie velut imperio aut ratione per vices subeunte.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
