Plinius Maior, Naturalis Historia
Insulas non ita multas complectuntur hæc maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida habet duo, Meningen ab Africæ latere et altero Thoar, ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. ab ea C??? p. contra lævum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus V???. huic perparva Carthaginem versus Cercinitis ponte iungitur. ab iis L??? fere passuum Lepadusa, longa VI; mox Gaulos, Galata, cuius terra scorpiones , dirum animal Africæ, necat. dicuntur et in Clupea emori, cuius ex adverso Cossyra cum oppido. at contra Carthaginis sinum duæ Ægimoeroe, Aræ autem scopuli verius quam insulæ, inter Siciliam maxime et Sardiniam. auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
