Plinius Maior, Naturalis Historia
Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris Græcia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum parte sui quæ appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo hæc oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagæi et amplius Ægosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Schoenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gerania, Megara, Eleusin. fuere et Oenoe et Probalinthos. nunc sunt ab Istbmo LV Piræus et Phalera portus, V??? muro recedentibus Athenis iuncti. libera hæc civitas nec indiga ullius præconii amplius: tanta claritas superfluit. in Attica fontes Cephisia, Larine, Callirroe Enneacrunos, montes Brilessus, Ægialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus, locus Ilisos. a PiræoXLV Sunium promunturium, Thoricos promunturium, Potamos, Steria, Brauron, quondam oppida, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiæ. Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiæ liberum oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quæ cognominantur Boeotiæ Thebæ, duorum numinum Liberi atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus Cithæron, amnis Ismenus. præterea fontes in Boeotia Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane, Arethusa, Hippocrene, Aganippe, Gargaphie. montes extra prædictos Mycalesus, Hadylius, Acontius. reliqua oppida inter Megaricam et Thebas Eleutheræ, Haliartus, Platææ, Pheræ, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythræ, Glissa, Copæ, iuxta Cephisum amnem Lamiæ et Anichiæ, Medeon, Phlygone, Acræphia, Coronea, Chæronea. in ora autem infra Thebas Ocalee, Eteonos, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ireseum et Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis capaci nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere. Locri deinde Epicnemidii cognominantur, olim Leleges appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare. oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilæa Delphosque versæ Cnemis et Hyampolis. rursus Locrorum ora, in qua Larumna , Thronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. oppida Narycum, Alope, Scarphia. postea Maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Ægonia, Phalara. Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est. Sequitur mutatis sæpe nominibus Hæmonia eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thessalia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus rex nomine Græcus, a quo Græcia; ibi Hellen, a quo Hellenes. hos eosdem Homerus tribus nominibus appellavit Myrmidonas et Hellenas et Achæos. ex his Phthiotæ nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus, in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiæ, quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons ibi Callidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia, Phthia, Arne.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
