Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 37, cap. 7

Principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibusdam ob hoc acaustoe appellati. horum genera Indici et Garamantici, quos et Carchedonios vocavere propter opulentiam Carthaginis Magnæ. adiciunt Æthiopicos et Alabandicos in Orthosia Cariæ nascentes, sed qui perficiantur Alabandis. præterea in omni genere masculi appellantur acriores et feminæ languidius refulgentes. in masculis quoque observant liquidiores aut flammæ nigrioris et quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagrantes , optimos vero amethystizontas, hoc est quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, quos vocant syrtitas, pinnato fulgore radiantes. inveniri autem ubi maxime sit solis repercussus. Satyrus Indicos non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper fulgoris retorridi, Æthiopicos pingues lucemque non fundentes convoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore—ob id plerique hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui languidius lucet, lignyzontem—; Carchedonios multo minores esse, Indicos etiam sextarii unius mensura cavari. Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub cælo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus his liquescere, quamvis in opaco. multi Indicos Carchedoni is candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, Alabandicos nigriores ceteris esse scabrosque. et circa Miletum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime sentientes. Theophrastus auctor est et in Orchomeno Arcadiæ inveniri et in Chio, illos nigriores, e quibus et specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores e candido; a Massilia quoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti.— Nec est aliud difficilius quam discernere hæc genera; tanta est in iis occasio artis, subditis per quæ tralucere cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos XIII diebus , nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliæ gemmæ; fictis enim mollior materia fragilisque est. centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus . Est et anthracitis appellata, in Thesprotia fossilis , carbonibus similis. falsum arbitror quod et in Liguria nasci prodiderunt, nisi forte tunc nascebantur. esse in iis et præcinctas candida vena tradunt. harum igneus color ut superiorum, sed peculiare quod tactu velut intermortuæ extinguntur, contra aquis perfusæ exardescunt . Cognata est et sandastros, proxima natura eius, quam aliqui Garamanticam vocant. nascitur in Indis loco eiusdem nominis. gignitur et in Arabia ad meridiem versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis optentus stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in corpore, numquam in cute. accedit et religio narrata siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldæis in cærimoniis habitæ. et hic mares austeritas distinguat et quidam vigor adposita tinguens; Indicæ quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allucens magis quam accendens. sunt qui præferant Arabicas Indicis fumidæque chrysolitho similes illas dicant. Ismenias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob id magno venire. sunt qui has sandrisitas vocent. inter omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere. —Adfert aliquando errorem similitudo nominis sandaresi. Nicander sandaserion vocat, alii sandareson, quidam vero hanc sandastrum, illam sandaresum, in India nascentem illam quoque et loci nomen custodientem, mali colore aut olei viridis, omnibus inprobatam. Ex eodem genere ardentium est lychnis appellata a lucernarum adsensu, tum præcipuæ gratiæ. nascitur circa Orthosiam totaque Caria ac vicinis locis, sed probatissima in Indis. quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam bonitate quæ similis esset Iovis appellatis floribus. et alias invenio differentias: unam quæ purpuram radiet, alteram quæ coccum; has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere. — Hoc idem et Carchedonia facere dicitur, quamquam multo vilior prædictis. nascitur apud Nasamonas in montibus, ut incolæ putant, imbre divino. inveniuntur ad repercussum lunæ maxime plenæ, Carthaginem quondam deportabantur. Archelaus et in Ægypto circa Thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti carboni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata invenio , omnia autem hæc genera contumaciter scalpturæ resistunt partemque in signo ceræ tenent. E diverso ad hæc sarda utilissima, quæ nomenl cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum Sardibus reperta est; laudatissimæ circa Babylona. cum lapicidinæ quædam aperiantur, hærentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc metallum apud Persas defecisse tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in Paro et Asso; in India trium generum: rubræ et quas pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt. Indicæ perlucent, crassiores sunt Arabicæ. inveniuntur et circa Leucada Epiri et in Ægypto quæ brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares excitatius fulgent, feminæ pigriores et crassius nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior —hac certe apud Menandrum et Philemonem fabulæ superbiunt—, nec ullæ tralucentium tardius subfusæ umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore. damnantur ex iis melleæ ac validius testaceæ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑