Plinius Maior, Naturalis Historia
Signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium diu placuit ante alia. ita vocantur cotes in Cypro insula genitæ. vicere postea ex Armenia invectæ. Marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nee facile est enumerare in tanta multitudine . quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur ? et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis. non omnia autem in lapicidinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa, pretiosissimi quidem generis, sicut Lacedæmonium viride cunctisque hilarius, sicut et Augusteum ac deinde Tibereum , in Ægypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta. differentia eorum est ab ophite, cumsit illud serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod hæc maculas diverso modo colligunt, Augusteum undatim crispum in vertices, Tibereum sparsa, non convoluta, canitie . neque ex ophite columnæ nisi parvæ admodum inveniuntur . duo eius genera: molle candidi, nigricantis durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a quibusdam præcipue laudatur ex iis quem tephrian appellant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gemmantis naturæ. huius usus conteri et iis, quæ urenda sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum. rubet porphyrites in eadem Ægypto; ex eodem candidis intervenientibus punctis leptopsephos vocatur. quantislibet molibus cædendis sufficiunt lapicidinæ . statuas ex eo Claudio Cæsari procurator eius in urbem ex Ægypto advexit Vitrasius Pollio, non admodum probata novitate; nemo certe postea imitatus est. invenit eadem Ægyptus in Æthiopia quem vocant basaniten, ferrei coloris atque duritiæ, unde et nomen ei dedit. numquam hic maior repertus est quam in templo Pacis ab imperatore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili, sedecim liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non absimilis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant, Memnonis statuæ dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis crepare tradunt. Onychem in Arabiæ tantum montibus nec usquam aliubi nasci putavere nostri veteres, Sudines in Carmania. potoriis primum vasis inde factis, dein pedibus lectorum sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse miraculo , cum P. Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde XXXII pedum longitudinis columnas vidisse se. variatum in hoc lapide et postea est, namque pro miraculo insigni quattuor modicas in theatro suo Cornelius Balbus posuit; nos ampliores xxx vidimus in cenatione, quam Callistus Cæsaris Claudi libertorum, potentia notus, sibi exædificaverat .
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
