Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex omnibus coloribus cretulam amant udoque inlini recusant purpurissum, Indicum, cæruleum, Melinum, auripigmentum, Appianum, cerussa. ceræ tinguntur isdem his coloribus ad eas picturas, quæ inuruntur, alieno parietibus genere, sed classibus familiari, iam vero et onerariis navibus, quoniam et pericula expingimus, ne quis miretur et rogos pingi, iuvatque pugnaturos ad mortem aut certe cædem speciose vehi. Qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit antiquitatem mirari. quattuor coloribus solis immortalia illa opera fecere—ex albis Melino, e silaciis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento—Apelles, Ætion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulæ eorum singulæ oppidorum venirent opibus. nunc et purpuris in parietes migrantibus et India conferente fluminum suorum limum, draconum elephantorumque saniem nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. ita est, quoniam, ut supra diximus , rerum, non animi pretiis excubatur. Et nostræ ætatis insaniam in pictura non omittam . Nero princeps iusserat colosseum se pingi cxx pedum linteo, incognitum ad hoc tempus. ea pictura, cum peracta esset in Maianis hortis, accensa fulmine cum optima hortorum parte conflagravit. libertus eius, cum daret Anti munus gladiatorium, publicas porticus occupavit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris imaginibus redditis. hic multis iam sæculis summus animus in pictura, pingi autem gladiato??? munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano . is avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore Dianæ posuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
