Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 34, cap. 7

Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiæ quoque et vetustam, indicant Hercules ab Euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, præterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut CCCLXV dierum nota [aut per significationem anni temporis] et ævi esse deum indicent. signa quoque Tuscanica per terras dispersa quin in Etruria factitata sint, non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter MM statuarum Volsinios expugnatos obiceret. mirumque mihi videtur, curm statuarum origo tam vetus Italiæ sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devictam Asiam, unde luxuria. Similitudines exprimendi quæ prima fuerit origo, in ea, quam plasticen Græci vocant, dici convenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed hæc ad infinitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit; omnia enim quis possit? M. Scauri ædilitate signorum MMM in scæna tantum fuere temporario theatro. Mummius Achaia devicta replevit urbem, non relicturus filiæ dotem; cur enim non cum excusatione ponatur? multa et Luculli invexere. Rhodi etiamnum III signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora Athenis, Olympiæ, Delphis superesse creduntur. quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur? insignia maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit attigisse artificesque celebrates nominavisse , singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus MD opera fecisse prodatur, tantæ omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere aureos singulos. Evecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. in argumentum success unum exemplum adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressæ. ætas nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime conflagraret a Vitellianis incensum, in cella Iunonis canem ex ære volnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta veri similitudo non eo solum intellegitur , quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios cavere pro ea institutum publice fuit. audaciæ innumera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus statuarum, quas colossæas vocant, turribus pares. talis est in Capitolio Apollo, tralatus a M. Lucullo ex Apollonia Ponti urbe, xxx cubitorum, D talentis factus; talis in campo Martio Iuppiter, a Claudio Cæsare dicatus, qui devoratur Pompeiani theatri vicinitate; talis et Tarenti factus a Lysippo, XL cubitorum. mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis convellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum Fabius Verrucosus, cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret. ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terræ motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleræque statuæ. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnæ molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quæ contigerant ex apparatu Regis Demetrii relicto moræ tædio obsessa Rhodo. sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, nobilitaturi locum, præterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis. Factitavit colossos et Italia. videmus certe Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum a pollice, dubium ære mirabiliorem an pulchritudine . fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiari Iove. e reliquiis limæ suam statuam fecit, quæ est ante pedes simulacri eius. habent in eodem Capitolio admirationem et capita duo, quæ P.Len tulus cos. dicavit, alterum a Charete supra dicto factum, alterum fecit ...dicus comparatione in tantum victus, ut artificum minime probabilis videatur. verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit ætate nostra Zenodorus Mercurio facto in civitate Galliæ Arvernis per annos decem, HS |CCCC| manipretii, postquam satis artem ibi adprobaverat , Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacro colossum fecit CXIXS pedum in longitudinem , qui dicatus Soli venerationi est damnatis sceleribus illius principis. mirabamur officina non modo ex arilla similitudinem insignem, verum et de parvis admodum surculis quod primum operis instaurati fuit. ea statua indicavt interisse fundendi æris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zenodorus scientia fingendi cælandique nulli veterum postponeretur . statuam Arvernorum cum faceret provinciæ Dubio Avito præsidente, duo pocula Calamidis manu cælata , quæ Cassio Salano avunculo eius, præcetori suo, Germanicus Cæsar adamata donaverat, æmulatus est, ut vix ulla differentia esset artis. quanto maior Zenodoro præstantia fuit, tanto magis deprehenditur æris obliteratio .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑