Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 33, cap. 7

In argentariis metallis invenitur minium quoque , et nunc inter pigmenta magnæ auctoritatis et quondam apud Romanos non solum maximæ, sed etiam sacræ. enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini solitam triumphantiumque corpora; sic Camillum triumphasse ; hac religione etiamnum addi in unguenta cenæ triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et hodie id expeti constat Æthiopum populis totosque eo tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. quapropter diligentius persequemur omnia de eo. Theophrastus Lxxxx annis ante Praxibulum Atheniensium magistratum—quod tempus exit in urbis nostræ CCCXLVIIII annum—tradit inventum minium a Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse harenæ rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem eius, reperiri autem iam tum in Hispania, sed durum et harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum vero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturæ optimum. Auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim Troianis temporibus rubrica in honore erat Homero teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta picturasque rarus. milton vocant Græci miniumque cinnabarim . unde natus error inscitia nominum. sic enim appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis medicamentisque utilissima est. at, Hercules, medici, quia cinnabarim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse paulo mox docebimus. Cinnabari veteres quæ etiam nunc vocant monochromata pingebant. pinxerunt et Ephesio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. præterea utrumque nimis acre existimabatur. ideo transiere ad rubricam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinna- baris adulteratur sanguine caprina aut sorvis tritis. pretium sinceræ nummi L. Iuba minium nasci et in Carmania, tradit, Timagenes et in Æthiopia, sed neutro ex loco invehitur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania, celeberrimo Sisaponensi regione in Bætica miniario metallo vectigalibus populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. non licet ibi perficere id, excoctique Romam adfertur vena signata, ad bina milia fere pondo annua, Romæ autem lavatur, in vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX in libras. sed adulteratur multis modis, unde præda societati. namque est alterum genus omnibus fere argentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argentum vivum appellavimus—is enim et ipse in argentum excoquitur—, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam plumbi micæ. deprehenduntur solo colore nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur minium in officinis sociorum, et vilius Syrico. quonam modo Syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem Syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. sidit autem in aqua constatque furantibus . sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem splendor in parietibus sentitplumbaginem. quamquam hoc robigo quædam metalli est. Sisaponensibus autem miniariis sua vena harenæ sine argento. excoquitur auri modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum deprehendi. inlito solis atque lunæ contactus inimicus. remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens sætis inducatur iterumque admotis gallæ carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde lintels puris, sicut et marmora nitescunt . qui minium in officinis poliunt, faciem laxis vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem trahant et tamen super illas spectent. minium in voluminum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras vel in muro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑