Plinius Maior, Naturalis Historia
Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel siccato . siccatur in lacu Tarentino æstivis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocanicus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum die auferas. omnis e stagnis sal minutus atque non glæba est. aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt etiamnum naturales differentiæ tres. namque in Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, sale exæstuant, sicut ad Citium in Cypro et circa Memphin extrahunt e lacu, dein sole siccant. sed et summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, ut apud Caspias portas quæ salis flumina appellantur, item circa Mardos et Armenios. præterea et apud Bactros amnes Ochus et Oxus ex adpositis montibus deferunt salis ramenta. sunt et in Africa lacus, et quidem turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes, sicut Pagasæi. et hactenus habent se genera ex aquis sponte provenientia. sunt et montes nativi salis, ut in Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo cæditur renascens , maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore densato, in Cappadocia. ibi quidem cæditur specularium lapidum modo; pondus magnum glæbis, quas micas vulgus appellat. Gerris Arabiæ oppido muros domosque massis salis faciunt aqua feruminantes. invenit et iuxta Pelusium Ptolemæus rex, cum castra faceret. quo exemplo postea inter Ægyptum et Arabiam etiam squalentibus locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et per Africæ sitientia usque ad Hammonis oraculum, is quidem crescens cum luna noctibus. nam et Cyrenaici tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glæbis neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinæ utilis. probatur quam maxime perspicuus , rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuniculorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut adiuvant aquæ. adulteratur Siculo, quem Cocanicum appellavimus, nec non et Cyprio mire simili. in Hispania quoque citeriore Egelestæ cæditur glæbis pæne translucentibus , cui iam pridem palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum sponte nascens intra hæc est. Facticii varia genera. volgaris plurimusque in salinis mari adfuso non sine aquis dulcibus riguis, sed imbre maxime iuvante ac super omnia sole multo .... que, aliter non inarescens. Africa circa Uticam construit acervos salis ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo umore liquescunt vixque etiam ferro cæduntur. fit tamen et in Creta sine riguis mare in salinas iufundentibus et circa Ægyptum ipso mari influente in solum, ut credo, Nilo sucosum. fit et puteis in salinas ingestis. prima densatio Babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile, quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in Cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. in Chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem faciunt inertem nec candidum. Galliæ Germaniæque ardentibus lignis aquam salsam infundunt; Hispaniæ quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes. illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, ut quæ per se cinere sincero vim salis reddat, alibi corylus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem vertitur. quicumque ligno confit sal niger est. Apud Theophrastum invenio Umbros harundinis et iunci cinerem decoquere aqua solitos, done exiguum superesset umoris. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e menis iucundissimus. Marinorum maxume laudatur Cyprius a Salamine, at e stagnis Tarentinus ac Phrygius, qui Tattæus vocatur. hi duo oculis utiles. e Cappadocia qui in laterculis adfertur , cutis nitorem dicitur facere. magis tamen extendit is, quem Citium appellavimus, itaque a partu ventrem eo cum melanthio inlinunt. salsissimus sal qui siccissimus , suavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus, set de cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dulcescit omnis, suaviorem tamen rores faciunt, sed copiosum aquilonis flatus. austro non nascitur. flos salis non fit nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit Tragasæus neque Acanthius, ab oppido appellatus, nec ullius spuma aut ramentum tenuius. Agrigentinus ignium patiens ex aqua exilit. sunt et colorum differentiæ. rubet Memphi, rufus est circa Oxum, Centuripis purpureus, circa Gelam in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. in Cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissimus . ad medicinæ usus antiqui Tarentinum maxime laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere spumeum præcipue, iumentorum vero et boum oculis Tragasæum et Bæticum. ad opsonium et cibum utilior quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. servandis carnibus aptior acer et siccus, ut Megaricus. conditur etiam odoribus additis et pulmentarii vicem implet, excitans aviditatem invitansque in omnibus cibis ita, ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, item in mandendo quæsitus garo. quin et pecudes armentaque et iumenta sale maxime sollicitantur ad pastus, multo tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo dote. ergo, Hercules, vita humanior sine sale non quit degere, adeoque necessarium elementum est, uti transient intellectus ad voluptates animi quoque eximias. sales appellantur, omnisque vitæ lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo constat. honoribus etiam militiæque interponitur salariis inde dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet ex nomine Salariæ viæ, quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat. Ancus Marcius rex salis modiosVI in congiario dedit populis et salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, et salem cum pane esitasse eos proverbio apparet. maxime tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa. Salinarum sinceritas summam fecit suam differentiam quadam favilla salis, quæ levissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa res umidiorisque naturæ et crocei coloris aut rufi, veluti rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a sale, non modo a spuma. Ægyptus invenit, videturque Nilo deferri. et fontibus tamen quibusdam innatat. optimum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa trita, qui fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, media vero pars umidior, ut diximus. floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alvum solvit in vino et aqua, acopis et zmecticis utilis. detrahit et ex palpebris pilos. ima fæcis concutiuntur, ut croci color redeat. Præter hæc etiamnum appellatur in salinis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida, a marina aqua salsiore vi distans.— Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus, quod garum vocavere, intestinis piscium ceterisque, quæ abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Græci garon vocabant, capite eius usto suffitu extrahi secundas monstrantes,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
