Plinius Maior, Naturalis Historia
Quæ ex mulierum corporibus traduntur, ad portentorum miracula accedunt, ut sileamus divisa membratim scelera abortus, mensum piacula quæque alia non obstetrices modo, verum etiam ipsæ meretrices prodidere: capilli si crementur, odore serpentes fugari; eodem nidore 5 vulvæ morbo strangulatas respirare; cinere eo quidem, si in testa sint cremati vel cum spuma argenti, scabritias oculorum ac prurigines emendari, item verrucas et infantium ulcera, cum melle capitis quoque vulnera et omnium ulcerum sinus, addito melle ac ture panos, podagras, cum adipe suillo sacrum ignem, sanguinem sisti inlito, item formicationes corporum. De lactis usu convenit dulcissimum esse mollissimumque et in longa febri coeliacisque utilissimum, maxime eius, quæ iam infantem removerit. et in malacia stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiuntur ; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora, si inmulgeatur , plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius eius, quæ marem enixa sit, multoque efficacissimum eius, quæ geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus abstineat. mixto præterea ovorum candido liquore madidaque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum suspendit . etiam si rana saliva sua oculum asperserit, præcipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur instillaturque. eum, qui simul matris filiæque lacte inunctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum. si sit odor gravior, ut plerunmque fit longis vitiis, diluto melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum contra venena, quæ data sint e marino lepore, buprestiaut etiam, ut Aristoteles tradit, dorycnio, et contra insaniam , quæ facta sit hyoscyami potu. podagris quoque iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe anserino , qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum etiam sistit potu, ut Rabirius scribit, et menses ciet. eius vero, quæ feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie sananda prævalet. pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura, vermes quoque aurium eici invenio. eius, quæ marem pepererit, lacte gustato canes rabiosos negant fieri. Mulieris quoque salivam ieiunam potentem diiudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si ferventes anguli oculorum subinde madefiant, efficacius, si cibo vinoque se pridie ea abstinuerit. invenio et fascia mulieris alligato capite dolores minui. post hæc nullus est modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra fulgura ipsa mense nudato ; sic averti violentiam cæli, in navigando quidem tempestates etiam sine menstruis. ex ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indicavimus , dira et infanda vaticinantur, e quibus dixisse non pudeat, si in defectus lunæ solisve congruatvis illa, inremediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitusque tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram quoque eo tempore ab iis pollui; tanto vim esse maiorem. quocumque autem alio menstruo si nudatæ segetem ambiant , urucas et vermiculos scarabæosque ac noxia alia decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inventum prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media arva retectis super dunes vestibus. alibi servatur, ut nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum ne id oriente sole faciant, sementiva enim arescere, item novella tactu in perpetuum lædi, rutam ethederam, res medicatissimas, ilico mori. multa diximus de hac violentia , sed præter illa certum est, apes tactis alvariis fugere ; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris tonsorum hebetari ; æs contactu grave virus odoris accipere et æruginem, magis si decrescente luna id accidat; equas, si sint gravidæ, tactas abortum pati, quin et aspectu omnino, quamvis procul visas, si purgatio illa post virginitatem prima sit aut in virgine ætatis sponte manet. bitumen in Iudæa nascens sola hac vi superari filo vestis contactæ docuimus. ne igni quidem vincitur, quo cuncta, cinisque etiam ille, si quis aspergat lavandis vestibus, purpuras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem feminis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu aut si omnino prægnas supergradiatur. quæ Lais et Elephantis inter se contraria prodidere de abortivo carbone e radice brassicæ vel myrti vel tamaricis in eo sanguine extincto, itemque asinas tot annis non concipere, quot grana hordei contacta ederint, quæque alia nuncupavere monstrifica aut inter ipsa pugnantia, cum hæc fecunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, prænuntiaret , melius est non credere. Bithus Durrachinus hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem aversa rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi, si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam remedia tanto malo : podagris inlini, strumas et parotidas et panos, sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mulierum earum leniri; Lais et Salpe canum rabiosorum morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana arietis nigri argenteo bracchiali incluso, Diotimus Thebanus vel omnino vestis ita infectæ portiuncula ac vel licio bracchiali inserto. Sotira obstetrix tertianis quartanisque efficacissimum dixit plantas ægri subterlini, multoque efficacius ab ipsa muliere et ignorantis ; sic et comitiales excitari. Icatidas medicus quartanas finiri coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. inter omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum eum discuti, videlicet prævalente sympathia illa Græcorum , cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere dixerimus. cinere eo iumentorum omnia ulcera sanar certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem e veste eas non nisi eiusdem urina ablui, cinerem per se rosaceo mixtum feminarum præcipue capitis dolores sedare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse per se annis virginitate resoluta. id quoque convenit, quo nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo postibus inritas fieri Magorum artes, generis vanissimi, ut æstimare licet. ponam enim vel modestissimum e promissis eorum, ex homine siquidem resigmina unguium e pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertianæ , quartanæ vel cotidianæ febri remedium quæri, ante solis ortum alienæ ianuæ adfigi iubent ad remedia in his morbis, quanta vanitate, si falsum est, quanta vero noxia, si transferunt morbos! innocentioires ex his omnium digitorum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici iubent eamque, quæ prima coeperit trahere, correptam subnecti collo ; ita discuti morbum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
