Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 27, cap. 7

alga rufa scorpionum ictibus.— Actæa gravi foliorum odore, caulibus asperis, geniculatis , semine nigro ut hederæ, bacis mollibus, nascitur in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno interioribus feminarum morbis. — Ampelos agria vocatur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos quam Iovis flammam appellamus. in uvolis fert semen simile Punici mali acinis. radix eius decocta in aquæ cyathis ternis, additis vini Coi cyathis II, alvum solvit leniter ideoque hydropicis datur. uvolæ vitia cutis in facie mulierum emendant. ischiadicos quoque uti hac herba prodest tusa cum foliis et inlita cum suco suo. Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliæ civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud præstantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbæ facillimæ atque inter paucas utilissimæ, præterea sacris populi Romani celebratæ peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigæ certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem præmio dari honorifice arbitratis maioribus. stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua ac postea nocte et die refrigeratum sub diu ; decoci VI drachmis foliorum cum ramis suis in cælestis aquæ sextariis III oportet, nec non salem addi vetustissimi usus est. bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc genus . diluti ratio ut, quisquis fuerit modus aquæ, tegatur per triduum. tritum raro in usu est, sicut et sucus expressi . exprimitur autem, cum primum semen turgescit, madefactum aqua triduo recens aut siccum VII diebus, dein coctum in aēneo vaso ad tertias x heminis in aquæ sextariis XLV iterumque percolatum, herba electa, coquitur ad crassitudinem mellis, qualiter ex minore centaurio quæritur sucus. sed hic absinthii inutilis stomacho capitique est, cum sit ille decoctus saluberrimus. namque adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, malaciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo Gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale. antiqui purgationis causa dabant cum marinæ aquæ veteris sextario seminis VI drachmas cum III salis, mellis cyatho; efficacius purgat duplicate sale. diligenter autem teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris folia in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur cum apio aut adianto. adversus inflationes calidum paulatim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum Gallico nardo, lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur. adversatur fungis ex aceto, item visco, cicutæ ex vino et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum claritati multum confert, epip]horis cum passo inponitur, suggillatis cum melle. aures decocti eius vapor suffitu sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac menses cient III IIIIve ramuli cum Gallici nardi radice una, cyathis aquæ VI, menses privatim cum melle sumptum et in vellere adpositum. anginæ subvenit cum melle et nitro. epinyctidas ex aqua sanat, volnera recentia prius quam aqua tangantur inpositum, præterea capitis ulcera. peculiariter ilibus inponitur cum Cypria cera aut cum fico. sanat et pruritus. non est dandum in febri. nausiam maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut inscio sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. culices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atramentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento rosaceoque permixtus. — Est et absinthium marinum , quod quidam seriphum vocant, probatissimum in Taposiri Ægypti. huius ramum Isiaci præferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinæ trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquæ sextario ad dimidias.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑