Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 25, cap. 7

Clymenus a rege herba appellata est, hederæ foliis, ramosa, caule inani articulis præcincta, odore gravi et semine hederæ, silvestribus et montuosis nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri. Græci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando. Gentianam invenit Gentius rex Illyriorum, ubique nascentem, Illyrico tamen præstantissimam, folio fraxini, sed magnitudine lactucæ, caule tenero, pollicis crassitudine , cavo et inani, ex intervallis foliato, III aliquando cubitorum, radice lenta, subnigra, sine odore, aquosis montibus subalpinis plurima. usus in radice et suco. radicis natura est excalfactoria, sed prægnantibus non bibenda. Invenit et Lysimachus quæ ab eo nomen retinet, celebrata Erasistrato. folia habet salicis viridia, florem purpureum, fruticosa ramulis erectis, odore acri. gignitur in aquosis. vis eius tanta est, ut iumentis discordantibus iugo inposita asperitatem cohibeat. Mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quæ antea parthenis vocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cognominatam putent, quoniam privatim medeatur feminarum malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque. ipsius duo genera: altior latioribus foliis, altera tenera tenuioribus et non nisi in maritimis nascens. sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent, simplici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum uva maturescit, odore non iniucundo. quam quidam botryn , alii ambrosiam vocant, talis in Cappadocia nascitur. Nymphæa nata traditur nympha zelotypia erga Herculem mortua—quare Heracleon vocant aliqui, alii rhopalon a radice clavæ simili—, ideoque eos, qui biberint eam XII diebus, coitu genituraque privari. laudatissima in Orchomenia et Marathone. Boeoti mallon vocant et semen edunt. nascitur in aquosis, foliis magnis in summa aqua et aliis ex radice, flore lilio simili et, cum defloruit, capite papaveris, levi caule. secatur autumno radix nigra, in sole siccatur. adversatur ita lieni. est et alia nymphæa in Thessalia, amne Penio, radice alba, capite luteo, rosæ magnitudine. Invenit et patrum nostrorum ætate rex Iuba quam appellavit Euphorbeam medici sui nomine. frater is fuit Musæ, a quo divum Augustum conservatum indicavimus . iidem fratres instituere a balineis frigida multa corpora adstringere ; antea non erat mos nisi calida tantum lavari, sicut apud Homerum etiam invenimus. sed Iubæ volumen quoque extat de ea herba et clarum præconium. invenit eam in monte Atlante, specie thyrsi, foliis acanthinis. vis tanta est, ut e longinquo sucus excipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo hædino. umor lactis videtur defluens ; siccatus cum coiit, turis effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra serpentes medetur quaculnque parte percussa vertice inciso et medicamento addito ibi. Gætuli, qui legunt, tædio lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sincerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in Gallia fit ex herba chamelæa, granum cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam levi gustu os accensum diu detinens et magis ex intervallo , donec fauces quoque siccet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑