Plinius Maior, Naturalis Historia
Pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. spissarum utilissima medicinæ Bruttia, quoniam pinguissima et resinosissima utrasque præbet utilitates, ob id et magis rutila quam ceteræ. id enim quod in hoc adiciunt , ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror posse intellegi. picis natura excalfacit, explet. adversatur privatim cerastæ morsibus cum polenta, item anginæ cum melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat lichenas , alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putrescentia ulcera; quæ vero serpunt, cum pineo cortice aut sulpure. phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et contra veterem tussim. rhagadas sedis et pedum panosque et ungues scabros emendat, vulvæ duritias et conversiones , item odore lethargicos. strumas cum farina hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum mammas Bruttia ex vino subfervefacta cum polline farraceo quam calidissimis linteis inpositis. Liquida pix oleumque, quod pisselæon vocant, quemadmodum fieret diximus. quidam iterum decocunt et vocant palimpissam. liquida anginæ perunguntur intus et uva,.. aurium dolores, claritatem oculorum, oris circumlitiones , suspiriosos, vulvas, tussim veterem et crebras exscreationes pectoris, spasmos, tremores, opisthotonos, paralysis, nervorum dolores, præstantissimum ad canum et iumentorum scabiem. Est et pissasphaltos, mixta bitumini pice naturaliter ex Apolloniatarum agro—quidam ipsi miscent—, præcipuum ad scabiem pecorum remedium aut si fetus mammas læserit. nativum optimum ex eo, quod, cum fervet, innatat. Zopissam eradi navibus diximus, cera marino sale macerata. optima hæc a tirocinio navium. additur autem in malagmata ad discutiendas collectiones. Tædæ..... decoctæque in aceto dentium dolores efficaciter colluunt. Lentisci arboris et semen et cortex et lacrima urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quæ serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas conluit. folia dentibus in dolore atteruntur; mobiles decocto colluuntur ; rcapillum tingunt. lacrima sedis vitiis prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum et [e lacrima] stomacho utile, ructum et urinam movens. quod et capitis doloribus cum polenta illinitur. folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri et ad omnia, quæ acaciæ vis. medetur et attritis partibus sive oleo e semine eius facto ceræque mixto sive foliis ex oleo decoctis, sihæ cum aqua ita foveantur. scio Democratem medicum in valitudine Considiæ, M. Servili consularis filiæ, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco pascebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
