Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 23, cap. 7

Pirorum omnium cibus, etiam valentibus onerosus , ægris vini quoque modo negatur. decocta eadem mire salubria et grata, præcipue Crustumina; quæcumque vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et decocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco.— Pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspensumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum eius potu præstat. decocuntur et folia cum pomo ad eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum efficacius proficit.—Mala piraque iumentis portatu mire gravia sunt vel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda dentur aliqua aut utique ostendantur. Fici sucus lacteus aceti naturam habet, itaque coaguli modo lac contrahit. excipitur ante maturitatem pomi et in umbra siccatur ad aperienda ulcera, cienda menstrua adpositu cum luteo ovi aut potu cum amylo. podagris inlinitur cum farina Græci feni et aceto. piles quoque detrahit palpebrarumque scabiem emendat, item licbenas et psoras. alvum solvit. lactis ficulni natura adversatur crabronum vesparumque et similium venenis, privatim scorpionum. idem cum axungia verrucas tollit. folia et quæ non maturuere fici strumis inlinuntur omnibusque, quæ emollienda sint discutiendave; præstant hoc et per se folia. et alius usus eorum in fricando lichene et alopeciis et quæcumque exulcerari opus sit. et adversus canis morsus ramorum teneri cauliculi cuti inponuntur. iidem cum melle ulceribus, quæ ceria vocantur, inlinuntur . extrahunt infracta ossa cum papaveris silvestris foliis; canum rabiosorum morsus folio trito ex aceto restingunt. e nigra fico candidi cauliculi inlinuntur furunculis, muris aranei morsibus cum cera. cinis earum e foliis gangrænis consumendisque quæ excrescant. fici maturæ urinam cient, alvum solvunt, sudorem mtovent papulasque, ob id autumno insalubres, quoniam sudantia huius cibi opera corpora perfrigescunt. nec stomacho utiles, set ad breve tempus, et voci contrariæ intelleguntur. novissimæ salubriores quam primæ, medicatæ vero numquam. iuvenum vires augent, senibus meliorem valitudinem faciunt minusque rugarum. sitim sedant, calorem refrigerant, ob id non negandæ in febribus constrictis, quas stegnas vocant . siccæ fici stomachum lædunt, gutturi et faucibus magnifice utiles. natura his excalfaciendi. sitim adferint, alvum molliunt, rheumatismis eius et stomacho contrariæ, vesicæ semper utiles et anhelatoribus ac suspiriosis, item iocinerum, renium, lienum vitiis. corpus et vires adiuvant; ob id antea athletæ hoc cibo pascebantur—Pythagoras exercitator primus ad carnes eos transtulit—; recolligentes se a longa valitudine utilissime. item comitialibus et hydropicis omnibusque, quæ maturanda aut discutienda sint, inponuntur, efficacius calce aut nitro aut iri admixta. coctæ cum hysopo pectus purgant, pituitam, tussim veterem , cum vino autem sedem et tumores maxillarum. ad furunculos, panos, parotidas decoctæ inlinuntur. utile et decocto fovere earum, femiinasque decocto eodem cum fæno Græco. utiles sunt et pleuriticis ac peripneumonicis , cum ruta coctæ torminibus. prosunt tibiarum ulceribus cum æris flore, et parotidi, pterygiis cum punico malo, ambustis, pernionibus cum cera, hydropicis coctæ in vino et cum absinthio et farina hordeacia. nitro addito manducatæ alvum solvunt. scorpionum ictibus cum sale tritæ inlinuntur. carbunculos extrahunt in vino coctæ et inpositæ. carcinomati, si sine ulcere sit, quam pinguissimam ficum inponi pæne singulare remedium est, item phagedænæ. cinis non ex alia arbore acrior. purgat , conglutinat, replet, adstringit. bibitur et ad discutiendum sanguinem concretum, item percussis, præcipitatis , ruptis, convulsis cineris cyathus in singulis aquæ et olei. datur tetanicis et spasticis, item potus vel infusus coeliacis et dysintericis. et si quis eo cum oleo perunguatur , excalfacit. idem cum cera et rosaceo subactus ambustis cicatricem tenuissimam obducit. lusciosos ex oleo inlitus emendat dentiumque vitia crebro fricatu. produnt etiam, si quis inclinata arbore supino ore aliquem nodum eius morsu abstulerit nullo vidente atque cum aluta inligatum licio e collo suspenderit, strumas et parotidas discuti. cortex tritus cum oleo ventris ulcera sanat. crudæ grossi verrucas, thymos nitro, farina additis tollunt. spodi vicem exhibet fruticum a radice exeuntium cinis. bis lotus adiecto psimithio digeritur in pastillos ad ulcera oculorum et scabritiam. Caprificus etiamnum multo efficacior fico; * surculo quoque eius lacte coagulatur in caseo. *lactis minus habet *; exceptum id coactumque in duritiam suavitaten carnibus adfert fricatu. dilutum aceto miscetur exulceratoriis medicamentis. alvum solvit, vulvam cum amylo aperit, menses ciet cum luteo ovi. podagricis cum farina Græci feni inlinitur. lepras, psoras, lichenas, lentigines expurgat, item venenatorum ictus et canis morsus. dentium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest aut in cava eorum additus. cauliculi et folia admixto ervo contra marinorum venena prosunt; adicitur et vinum. bubulas carnes additi caules magno ligni conpendio percoquunt . grossi inlitæ strumas et omnem collectionem emolliunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quæ mollissima sunt ex iis, cum aceto ulcera manantia et epinyctidas, furfures sanant. cum melle foliis ceria sanant et canis morsus recentes, cum vino phagedænas ; cum papaveris foliis ossa extrahunt. grossi caprifici inflammationes discutiunt suffitu—resistunt et sanguini taurino poto et psimithio et lacti coagulato potæ—, item in aqua decoctæ atque inlitæ parotidas. cauliculi aut grossi eius quam minutissimæ ad scorpionum ictus e vino bibuntur. lac quoque instillatur plagæ et folia inponuntur, item adversus murem araneum. cauliculorum cinis uvam faucium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia, radix defervefacta in vino dentium dolores. hiberna caprificus in aceto cocta et trita inpetigines tollit. inlinuntur ramenta e ramo sine cortice quam minutissima ad scobis modum. caprifico quoque medicinæ unius miraculum additur: corticem eius intumescentem puer impubis si defracto ramo detrahat dentibus, medullam ipsam adalligatam ante solis ortum prohibere strumas. caprificus tauros quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mirabili . natura conpescit, ut inmobiles præstet. Herbam quoque Græci erinon vocant, reddendam in hoc loco propter gentilitatem. palmum alta est, cauliculis quinis fere, ocimi similitudine; flos candidus, semen nigrum, parvum. tritum cum Attico melle oculorum epiphoris medetur. suciinstillatio —decerpta enim manat lacte multo dulci herba—perquam utilis aurium dolori nitri exiguo addito. folia resistunt venenis. Pruni folia decocta tonsillis, gingivis, uvæ prosunt , in vino decocta et vehementius, subinde conlutoore. ipsa pruna alvum molliunt, stomacho non utilissima, sed brevi momento. Utiliora persica sucusque eorum, etiam in vino aut in aceto expressus. neque alius eis pomis innocentior cibus; nusquam minus odoris, suci plus, qui tamen sitim stimulet..... folia eius trita inlita hæmorrhagian sistunt. nuclei persicorum cum oleo et aceto capitis doloribus inlinuntur. Silvestrium quidem prunorum bacæ, vel e radice cortex, in vino austero si decoquantur ita, ut tries ex hemina supersit, alvum sistunt et tormina. satis est singulos cyathos decocti sumi.— Et in his et sativis prunis est limus arborum, quem Græci lichena appellant rhagadiis et condylomatis mire utilis. Mora, in Ægypto et Cypro sui generis, ut diximus , largo suco abundant summo cortice desquamato; altior plaga sicca est mirabili natura. sucus adversatur venenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos omnesque collectiones, vulnera conglutinat, capitis dolores sedat, item aurium. splenicis ibitur atque inlinitur et contra perfrictiones. celerrime teredinem sentit. neque apud nos suco minor usus: adversatur aconito et araneis in vino potus; alvum solvit, pituitas tæniasque et similia ventris animalia extrahit. hoc idem præstat et cortex tritus. folia tingunt capillum cum fici nigræ et vitis cortice ve simul coctis aqua cælesti. pomi ipsius sucus alvum solvit protinus. ipsa poma ad præsens stomacho utilia, refrigerant, sitim faciunt; si non superveniat alius cibus, intumescunt. ex inmaturis sucus sistit alvum, veluti animalis alicuius in hac arbore observandis miraculis quæ in natura eius diximus. Fit ex pomo panchrestos stomatice, eadem ar- teriace appellata, hoc modo: sextarii III suci e pomo leni vapore ad crassitudinem mellis rediguntur; post additur omphacii aridi pondus $X$ II aut murræ $X$ I, croci $X$ I; hæc simul trita miscentur decocto. neque est aliud oris, arteriæ, uvæ, stomachi iucundius remedium. fit et alio modo : suci sextarii II, mellis Attici sextarius decoquuntur ut supra diximus. Mira sunt præterea quæ produntur: prima germinatione , priusquam in folia exeant, sinistra decerpi futura poma. ricinos Græci vocant. hi terram si non attigere, sanguinem sistunt adalligati, sive ex vulnere fluat sive ore ive naribus sive hæmorrhoidis. ad hoc servantur repositi . idem præstare et ramus dicitur luna plena defractus incipiens fructum habere, si terram non adtigerit, privatim mulieribus adalligatus lacerto contra abundantiam mensum. hoc et quocumque tempore ab ipsis decerptum ita, ut terram non adtingat, adalligatumque existimant præstare. folia mori trita aut arida decocta serpentium ictibus inponuntur ; æque potu proficitur. scorpionibus adversatur e radice corticis sucus ex vino aut posca potus. reddenda est et antiquorum conpositio. sucum expressum pomi maturi inmaturique mixtum coquebant vase æreo ad mellis crassitudinem. aliqui murra adiecta et cupresso præduratumin vaso sole torrebant, permiscentes spatha ter die. hæc erat stomatice, qua et vulnera ad cicatricem perducebant. alia ratio suci : siccato exprimebant pomo, multum sapori opsoniorum conferentem, in medicina vero contra nomas et pectoris pituitas et ubicumque opus esset adstringi viscera. dentes quoque conluebant eo. tertium genus suci foliis et radice decoctis ad ambusta ex oleo inlinenda. inponuntur et folia per se. radix per messes incisa sucum dat aptissimum dentiun dolori collectionibusque et suppurationibus. alvum purgat. folia mori in urina madefacta pilum coriis detrahunt. Cerasia alvum molliunt, stomacho inutilia; eadem siccata alvum sistunt, urinam cient. invenio apud auctores, si quis matutino roscida cum suis nucleis devoret , in tantum levari alvum, ut pedes morbo liberentur. Mespila exceptis setaniis, quæ malo propiorem vim habent, reliqua adstringunt stomachum sistuntque alvum . item sorba sicca, nam recentia stomacho et alvo citæ prosunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑