Plinius Maior, Naturalis Historia
Clara in primis aculeatarum erynge est sive eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. adversus ictus morsusque radix eius bibitur drachmæ pondere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros ac ranas. omnibus vero contra toxica et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur. Apollodorus adversus toxica cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa, spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando, alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem est et sponte nascitur in asperis, saxosis, set in litoribus maris durior nigriorque, folio apii.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
