Plinius Maior, Naturalis Historia
Troianis temporibus iam erat honos ei; hos certe flores Homerus tris laudat loton, crocum, hyacinthum. Omnium autem odoramentorum atque adeo herbarum differentia est in colore et odore et suco. odorato sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odorata ; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, propius admotus hebetatur, ut violæ. rosa recens a longinquo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit, hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerrimus tamen odor omnium ætate media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis; in Ægypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus ær est a multo flumine. quorundam suavitati gravitas inest. quædam, dum virent, non olent propter umorem nimium, ut buceras, quod est fenum Græcum. aquatis odor non omnino sine suco est, ut violæ, rosæ, croco; quæ vero ex aquatis carent suco, eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquæ partes ignavæ, ut violæ ac rosæ. hortensium odoratissima quæ sicca, ut ruta, menta, apium, et quæ in siccis nascantur. quædam vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quædam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quædam vero non nisi usta, sicut tura murræque. flores triti omnes amariores quam intacti. aliqua arida diutius odorem continent , ut melilotos. quædam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque radices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris quod dictum est credimus. Illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medicinæ . laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in maritimis , sed in silvestribus Drinonis et Naronæ, proxima in Macedonia, longissima hæc et candicans et exilis. tertium locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. Illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine, quæ et melior, rhizotomos. subrufa optima, quæ sternumenta tractatu movet. caulem habet cubitalem, erectum; floret versicolori specie, sicut arcus cælestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica. effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc veluti placamento terræ blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii orbe triplici cum legerunt, protinus in cælum adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti modo facit. præcipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit. —Optimum antea irinum Leucade et Elide ferebatur— iam pridem enim et seritur—, nunc e Pamphylia, sed Cilicium maxime laudatur atque e septentrionalibus.— Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti non possit, radici numerosæ cohæret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa breviterque cæspes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica, urbium Eporedia, tantæ suavitatis, ut metallum esse coeperit . vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud Græcos polium herbam, inclutam Musæi et Hesiodi laudibus ad omnia utilem prædicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente cærulea aspiciuntur. duo genera eius: campestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, numquam palmo altiora.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
