Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 7

Lactucæ sponte nascentis primum genus est eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissatum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquæ uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis, asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent. alterumn est genus quod Græci cæsapon vocant. huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. hæc in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascensἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora. sanguinem sistit, phagedænas et putrescentia ulcera aut quæ serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes potu. hæc propria singulis. Communia autem sponte nascentibus candor, caulis interdum cubitali longitudine, in thyrso et foliis scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieracion vocent, quoniam accipitres scalpendo eam sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discutiant . sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili novo, ad multa præclarus. sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices adustionesque omnes, præcipue caligines. inponitur etiam oculis in lana contra epiphoras. idem sucus alvum purgat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus medetur in vino potus. et folia thyrsique triti ex aceto bibuntur, vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. aliis quoque venenis resistunt, exceptis quæ strangulando necant aut his quæ vesicæ nocent, item psimithio excepto. inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda vitia alvi. urinæ difficultates sucus emendat. Crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho vini dari iubet. quidam et e sativis colligunt sucum minus efficacem . peculiares earum effectus—præter iam dictos somnum faciendi veneremque inhibendi, æstum refrigerandi , stomachum purgandi, sanguinem augendi—non pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsæ numquam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem incitat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est: sic et alvum copiosiores solvunt, modicæ sistunt. lentitiam pituitæ digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant , stomachis dissolutis utilissimæ. adiuvantur in eos usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad intinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite aut vino absinthite, si et tussis sentiatur, hysopite admixto . dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam præcordiorum. dantur et melancholicis candidæ copiosiores et ad vesicæ vitia. Praxagoras et dysintericis dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pusulæ fiant, cum sale inlitæ. ulcera etiam, quæ serpunt, coercent, initio cum aphronitro, mox in vino. tritæ igni sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex vino et polenta. in cholera quoque coctas patinis dederunt , ad quod utilissimæ quam maximi caulis et amaræ. quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut somno æstiva maxime lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse præcipitur, dum tempestivo capite inunguantur oculi, et ad vitia, quæ frigore in his facta sint. miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non secus quam habrotonum cum melle Attico; purgari et feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari; semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in somno conpesci; temptantes aquas non nocere lactucam edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere claritati oculorum tradiderunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑