Plinius Maior, Naturalis Historia
Quapropter effigiem dei formamque quærere inbecillitatis humanæ reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus , totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam , Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suæ 15 memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdemn innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera di- scriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonæ ad ædem Larumn ara et Malæ Fortunæ Esquiliis. quam ob rem maior cælitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quædam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes. matrimonia quidem inter deos credi tantoque ævo ex iis neminem nasci et alios esse grandævos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina. deus est mortali iuvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc cælesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis ævi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quæ supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis. lovem quidem aut Mercurium aliterve alios inter se vocari et esse cælestem nomenclaturam,§20? quis non interpretatione naturæ fateatur inridendum? agere curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum acvel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne? vix prodest iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant lovem. et hos iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt. Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis .... que, a plerisque vero et cæca existimata , vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque obnoxiæ sumus sortis, ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere coepit sententia hæc, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. ecce fulgurum monitus,§24? oraculorum præscita, haruspicum prædicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit lævum sibi calceum præpostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est. quæ singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius . ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturæ benignitas sufficit, uno quidem vel præferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant. Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitæ est poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta beluas esset. inperfectæ vero in homine naturæ præcipua solatia, ne deum quidem posse omnia—namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitæ poenis, nec mortales æternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere in præterita ius præterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas hæc cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non 25 posse. per quæ declaratur haut dubie naturæ potentia idque esse quod deum vocemus. in hæc divertisse non fuerit alienum, vulgataiam propter adsiduam quæstionem de deo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
