Plinius Maior, Naturalis Historia
In horto satorum celerrime nascuntur ocimum , blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, cucurbita septimo—prior cucumis —, nasturtium, sinapi quinto, beta æstate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, cepæ XVIIII aut XX, gethyum X aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum celerrime, L maiore ex parte emergit. aliquid et seminum ætas confert, quoniam recentia maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum . mirum in betæ semine: non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. quædam anno tantum suo pariunt, quædam sæpius, sicut apium, porrum, gethyum; hæc enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt. Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canaliculata , ut cumino. differunt et colore nigro, candidiore, item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis, sinapi, rapo. nudum semen est coriandri, aneti, feniculi, cumini, cortice obductum bliti, betæ, atriplicis, ocimi, at lactucis in lanugine. nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac probris serendum præcipiunt, ut lætius proveniat; sato pavitur terra. et cuminum qui serunt, precantur ne exeat. quæ in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. ita certe porrum et apium serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto. nascuntur autem omnia aut semine aut avolsione, quædam semine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum—præcidunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis —, quædam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radicesanniferorum relinquuntur. eorum vero, quæ a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillæ. fruticant alia et non capitata, ut apium et beta. caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quæ non scabrum caulem habent, et in usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam suaviorem putant a regerminatione. raphanus utique iucundior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durantque in æstatem. Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio , erucæ, atriplici, coriandro, aneto. hæc enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quæ diximus dicemusque, et in primis apio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
