Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 7

Et quoniam præparatus est ager, nunc indiCabitur natura frugum. Sunt autem duo prima earum genera: frumenta, ut triticum, hordeum, et legumina, ut faba, cicer. differentia notior, quam ut indicari deceat. <1> Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quæ circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; æstiva, quæ æstate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicun, sesama, horminum, irio, Italiæ dumtaxat ritu. alioquin in græcia et in Asia omnia a vergiliarum occasu seruntur, quædam autem utroque tempore in Italia, ex his quædam et tertio veris. aliqui verna milium, panicum , lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem triticum, hordeum, fabam, rapam. et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut vicia; ad communem quadripedum hominumque usum lupinum. <2> Legumina omnia singulas habent radices præter fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur, altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris ine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a xv Ad XX, legumina in Ægypto tertio die. Ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quæ et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem. <3> Frumenta hieme in herba sunt, verno tempore fastigantur in stipulam quæ sunt hiberni generis, at milium et panicum in culmum geniculatum et concavum, sesama vero in ferulaceum. omnium satorum fructus aut spicis continetur, ut tritici, hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes, aut includitur Siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamæ ac papaveris . milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefensum quippe membranis continetur . Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante , paulatim extenuato culmo pæne in surculum, prædensis acervatur granis, cum longissima, pedali phoba. milio comæ granum complexæ fimbriato capillo curvantur. sunt et panico genera mammosa, e pano parvis racemata panculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam et e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum est aut quod coquendo magis crescat. LX pondo panis e modio reducunt modiumque pultis ex tribus sextariis madidis. milium intra hos X annos ex india in Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine vii, prægrandibus comis—iubas vocant—, omnium frugum fertilissimum. Ex uno grano sextarii terni gignuntur. Seri debet in umidis. <4> Frumenta quædam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quædam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo octona. Sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicæ, qui ut spem sui fecit, iiii aut V tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero, cum tardissime, diebus VII. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti. <5> Fabæ in folia exeunt ac deinde caulem emittunt nullis distinctum internodiis. Reliqua legumina surculosa sunt. Ex his ramosa cicer, ervum, lens. Quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; at pisa scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. Leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed...., ceteris ramosis prætenui surculo, omnibus vero fistulosis. folium quædam ab radice emittunt, quædam a cacumine, ut frumentum et hordeum. Utrumque et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet—sed hordeo scabra sunt, ceteris levia—, multifolia contra faba, cicer, pisum. Frumentis folium harundinaceum, fabæ rotunda et magnæ leguminum parti, longiora erviliæ et piso, phasiolis venosa, sesamæ et irioni sanguinea. cadunt folia lupino tantum et papaveri. Legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed diutissime faba, XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. Siliquantur vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte. <6> frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque , cum plurimum, diebus XL, item faba, paucissimis cicer. Id enim a sementi diebus XL perficitur. Milium et panicum et sesama et omnia æstiva xl diebus maturantur a flore, magna terræ cælique differentia. in ægypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in hellade VII hordeum, in peloponneso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in stipula crinito textu spicantur. In faba leguminibusque alternis lateribus siliquantur. fortiora contra hiemes frumenta , legumina in cibo. <7> Tunicæ frumento plures. hordeum maxime nudum et arinca, set præcipue avena. calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur triticum et siligo et hordeum. Sic et seruntur pura, qualiter moluntur, quia tosta non sunt. e diverso far, milium, panicum purgari nisi tosta non possunt. Itaque hæc cum suis folliculis seruntur cruda. et far in vaginulis suis servant ad satus atque non torrent. Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum triticum . far in ægypto ex olyra conficitur. tertium genus spicæ hoc ibi est. Galliæ quoque suum genus farris dedere , quod illic bracem vocant, apud nos scandalam, nitidissimi grani. Est et alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum romanum farre tantum e frumento CCC annis usum verrius tradit. <1> Tritici genera plura, quæ fecere gentes. Italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur ltaliæ agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio, deinde et ægyptio, athletarum cum decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Græcia et Ponticum laudavit, quod in italiam non pervenit . ex omni autem genere grani prætulit dracontian et strangian et Selinusium argumento crassissimi calami. itaque pingui solo hæc genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. hæc fuere sententiæ Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Græcia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudaverit, ad verbum tralata sententia: et fortunatam Italiam frumento serere candido. quæ laus peculiaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros Græcornm nullam mentionem huius fecisse frumenti. <2> Nunc ex his generibus, quæ Romam invehuntur, levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum, quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum ipsum ponderet. Sardum adicit selibram, Alexandrinum et trientem—hoc et Siculi pondus—, Bæticum totam libram addit, Africum et dodrantem. in transpadana Italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa Clusium et senas. lex certa naturæ, ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum congium aquæ capiat. quibusdam generibus per se pondus , sicut Baliarico: modio tritici panis p???. XXXV reddit; quibusdam binis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, redeuntque XXV pondo. Thebaicum libram adicit. marina aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occasione lucrandi salis, inutilissimum. non alia de causa opportuniora morbis corpora existunt. Galliæ et Hispa niæ frumento in potum resoluto quibus diximus generibus spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa levior illis quam ceteris panis. <3> Est differentia et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagæ exquisitum. eadem causa et trimenstre invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense, cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento lætius, unicalamum præterea nec usquam capax, seriturque non nisi tenui terra. est et bimestre circa ThraciæÆnum, quod XL die, e quo satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et Sicilia et Achaia, montuosis utraque partibus, Euboea quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum. Græci setanion vocant. tradunt in Bactris grana tantæ magnitudinis fieri, ut singula spicas nostras æquent. primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. dabimus et dies serendo cuique generi natura singulorum exposita. hordeum Indis sativum et silvestre, ex quo panis apud eos præcipuus et alica. maxume quidem oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. oryzæ folia carnosa, porro similia, sed latiora , altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeæ rotunditatis. Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu Menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine , qui hordearii vocabantur. polentam quoque Græci non aliunde præferunt. pluribus fit hæc modis. Græci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent, priusquam molant . alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum molunt . quocumque autem genere præparato vicenis hordei libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque acetabulum, torrentes omnia ante, miscent in mola. qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio. Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque fere cibus est, cum tisanæ inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur. unum laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis medicinæ scientia. tisanæ bonitas præcipua Uticensi. in Ægypto vero est quæ fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli . in Bætica et Africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat Turranius. idem olyran et oryzan eandem esse existimat. tisanæ conficiendæ volgata ratio est. Simili modo e tritici semine tragum fit, in Campania dumtaxat et Ægypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. inventio eius Chio insulæ debetur; et hodie laudatissimum inde. est appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; melius, si et noctu, ita ut misceatur pariter. emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulæ infunditur inlitæ fermento, atque ita in sole densatur. post Chium maxime laudatur Creticum, mox Ægyptium—probatur autem levore et levitate atque ut recens sit—, iam et Catoni dictum apud nos. Hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in alvum maiores vires torosque corporis fieri. spicæ quædam binos ordines habent, quædam plures usque ad senos. grano ipsi aliquo t differentiæ: longius leviusque aut brevius ac rotundius , candidius nigriusve, cui purpura est opimo ad polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. hordeum frugum omnium mollissimum est. seri non volt nisi in sicca et soluta terra ac nisi læta. palea ex optimis , stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia ante tollitur quam triticum occupet rubigo—itaque sapientes agricolæ triticum cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt—, propterea celerrime redit, fertilissimumque quod in Hispaniæ Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis nascitur. rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑